Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI S.R.E. CARDINALI COLOMBO
ARCHIEPISCOPO OLIM MEDIOLANENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S. R. E. Cardinali Colombo
Archiepiscopo olim Mediolanensi

Agnoscentes statim tecum, Venerabilis Frater Noster, manifesta Dei providentissimi ac benignissimi dona et beneficia erga mortales volumus omnino per harum litterarum officium adesse tibi vere praesentes die VI mensis proximi Decembris ut communi simul laetitia gratiarumque actione concelebremus LXXX tuum diem natalem.

Vehementem vero hanc gratulationem Nostram scimus plenissime quoque participari ab universo Mediolanensi populo, quem tot amoris et curae humanitatis et benevolentiae vinculis conciliaveris tibi XVI ibi per annos pastor ipse etiamque nunc deditum habeas tibi. Voces ergo Petri Successoris magnopere cupimus ut innumerabilibus aliis gaudii signis illo faustissimo die coniugantur ad augendam ipsius iam honorifici eventus praestantiam.

Salutantes autem te, Venerabilis Frater Noster, et gratulantes ex animo de vitae tuae longinquitate eiusque dignitate in Iesu Nazareni ministerio et utilitate pro communitate Mediolanensi supplicamus eidem miserentissimo Redemptori ut suo te caelesti favore custodiat et laetificet ac diem unumquemque vitae tuae repleat operum bonitate solaciique superni ubertate; quas tibi gratias impetret caelitus ipsa Benedictio Apostolica, quam amantissimo fratris adfectu in Christo Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Novembris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana