Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
 AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI CASAROLI,
AD SOLLEMNIA IN CECOSLOVACHIA
 IN HONOREM SANCTORUM
CYRILLI ET METHODII LEGATO

 

Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli
ad Sollemnia Valehradii in Cecoslovachia
in honorem Sanctorum Cyrilli et Methodii Legato

Inter multa incepta, quae undecies sollemnia saecularia mortis Sancti Methodii suggerunt, illud peculiare momentum habet, quod fideles Cecoslovachiae effecturi sunt Valehradii die septimo proximi mensis Iulii. Regio enim quam hi duo populi habitant bonam partem testis fuit apostolatus Sanctorum Cyrilli et Methodii et extremum spiritum atque exanimatum corpus excepit horum Fratrum maioris natu. Valehradium, Nitra, et Devin ad historiae fidem eorum missionem et vitam testantur.

Historici huius eventus in Nostra recenti Epistula Encyclica “Slavorum Apostoli” his verbis mentionem facimus: “Apostolica missionalisque actio Sanctorum Cyrilli et Methodii, quae alteram in saeculi incidit partem, prima efficax Slavorum evangelizatio potest haberi. Vario quidem gradu tetigit singulas terras; praecipue vero finibus Civitatis tunc Magnae Moraviae continebatur. Imprimis vero regiones complectebatur “metropoliae”, cui ut pastor pracerat Methodius, Moraviam scilicet, Slovachiam ac Pannoniam quae pars erat hodiernae Hungariae. Intra fines autem latioris efficacitatis, quam eadem haec industria apostolica peperit praesertim per missionarios ipsos a Methodio institutos, ceterae versabantur turmae Slavorum occidentalium ac maxime Bohemiae” (IOANNIS PAULI PP. II, Slavorum Apostoli, 23).

Animus Noster hoc momentum acriter animadvertit et cor Nobis suadet factum signiflcans, quod manifesto ostendat eum sollemnem diem in Cecoslovachia agendum Nos participare. Te ergo, Domine Cardinalis, Nostrum Legatum nominamus ad celebrationes, quae Valehradii fient. Qui enim comminus cognoscis et prosequeris laborem Successoris Petri, eius sollicitudines et gaudia communicans, poteris clarissime Nostram significare praesentiam Nostramque dilectionem evidentissime exprimere.

Bene quoque nosti quanti faciamus operam a Fratribus Thessalonicensibus navatam populorum Slavorum evangelizationi, eorum humani civilisque cultus progressui et causae unitatis Orientis, unde proveniebant, et Occidentis, qui eos tamquam suos recepit. Declaratio, qua Cyrillum et Methodium Patronos Europae, una cum Sancto Benedicto, renuntiavimus, ex hac persuasione oritur sponte. “Cyrillus et Methodius veluti coniungentes anuli sunt sive pons quidam spiritalis inter traditionem orientalem et occidentalem; nam utraque in magnam confluit unicam Ecclesiae universalis Traditionem” (Ibid. 27).

In opera horum duorum Sanctorum fldelitas erga perenne Evangelii nuntium et observatio agri, qui semen accipit, arte copulantur. Compositio traditionum Orientis et Occidentis, quae multimodis et mire exprimuntur per vitam et actiones Sanctorum Fratrum, Nobis confirmat neminem hoc concursu cogi ad deponenda animi nationisque bona, quae possidet, et per alieni patrimonii respectum, proprias cuiusque gentis divitias spiritales melius in lucem proferri.

Praeterea Sancti Cyrillus et Methodius, sui ipsorum opera nos docent omnes humani cultus formas, quae bonum, veritatem et pulchritudinem intendunt, Revelationis et Evangelii Christi lumine sollicitari, ut eiusmodi bona magis in dies foveantur.

Vivae igitur manent horum clarorum Apostolorum doctrina ac memoria: Archidioecesis Olomucensis, cuius in finibus situm est Valehradium, se eos Patronos habere gloriatur. Ipsum cathedralis templi altare maius iis est dicatum ab initio saeculi XIV. Insuper Theologicae Facultates Cecoslovachiae ab iisdem nomina trahunt; atque noti Conventus Oecumenici Valehradii habiti, cum Ecclesiis orthodoxis Slavicis, tempore Episcopi Antonii Stojan, veneratae memoriae, duorum horum Sanctorum “scholae” fructus fuerunt.

Dum votis expetimus praeteriti temporis exempla sempes esse cuilibet apta aetati, ominamur ut haec saecularia Sollemnia constanter producantur conservatione et auctu verae fidei, confirmatione et propagatione christianae spei, ardore et amplificatione operosae caritatis. Ita Evangelium iter pergat ad bona hominis et humani cultus, et humanus cultus perseveret lumini, quod caelitus venit, patefieri.

Ad extremum Nos te, Venerabilis Frater Noster, rogamus ut haec sensa Nostra atque cogitata rite inter Cecoslovachiae populos explices et illumines, quos in animo gerentes Christo Domino cotidianis precibus commendamus, cum eisdem paternam Nostram communices Benedictionem ac permagni adfectus confirmationem. Isti dein Sanctuario Valehradiensi insigne Rosae Aureae concedimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana