Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS


SEBASTIANO S.R.E. CARDINALI BAGGIO,
EP. TIT. VELITERNO, S.R.E. CAMERARIO,
PONT. COMMISSIONIS PRO VATICANA CIVITATE PRAESIDE

 

Venerabili Fratri Nostro
Sebastiano S.R.E. Cardinali Baggio
Pontificiae Commissionis pro Vaticana Civitate Praesidi
Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario  

Preclara opportunitas Nos movet, Venerabilis Frater Noster, ut tibi gratulemur et gratiam vocationis ad sacerdotium, in te ad plenitudinem adductum, et diuturnum tempus in Dei famulatu transactum: nam vicesimo primo die huius mensis Decembris uno mentis obtutu respicies quinquaginta annorum spatium in Dei servitium consumptum inque animarum bonum.

Plura sane peregisti, quam his Litteris Nostris commemorare possimus, inde ab anno millesimo nongentesimo duodequadragesimo, cum navam dedisti operam apud Nuntiaturam Apostolicam in Salvatoria prius, dein in Bolivia et in Venetiola. Cum vero, octo post annos, Italiam repetiisti, haec Secretaria Status te novit industrium et sollertem.

Interim sacerdotale munus exsequebaris magno cum animarum profectu hac in urbe Roma.

Mature tamen ad Columbianam Nuntiaturam missus es, ibique tuas impendisti vires praesertim in Eucharistici Congressus praeparatione Caliae celebrandi. Tandem Romam vocatus, anno MCML, substitutum egisti Congregationis pro Episcopis, quod munus tres per annos tractavisti, usque dum scilicet Summi Pontificis Nuntius missus es ad Clliliensem regionem.

Insequenti tempore Pontificium Legatum egisti, quinque per annos, in Canadia, ac demum Nuntius Apostolicus es constitutus in immensa regione Brasiliopolitana; quo in loco sacerdotalis atque episcopalis industria tua ut numquam alias patuit ad omnes et Christifidelium dignitatem prosecuta est atque necessitates. Incommodas atque extremas invisisti plagas, Amazoniam lustravisti difficultatibus oppletam omnique lepore et venustate caritatis viator, pacis evangeliique nuntius. Septemdecim insuper, te auctore, novae dioeceses sunt constitutae.

Decessor Noster Paulus VI, re. me., anno millesimo nongentesimo undeseptuagesimo S.R.E. Cardinalem te creavit constituitque Calaritanum Archiepiscopum. Quattuor post annos tamen Congregationi pro Episcopis praepositus es, quo in munere ad praeteritum usque annum perrexisti.

Nunc vero Praesidem agis Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana, praestantemque navas operam pluribus sanctae Sedis officiis. Accessit, ante aliquot menses, adlectio tui in S.R.E. Camerarium.

Multa quae diximus, ceteraque plura a te posita ut Ecclesiae Romanae necessitatibus consuleres, exsuperant profecto rationem quam instruximus ut tecum sacerdotalis iubilaei tui memoriam recoleremus. Propalam igitur testificari volumus quanti aestimemus munerum tuorum fidelitatem, apostolici impulsus adsiduitatem, dignitatis sacerdotalis et episcopalis integritatem. Hoc ergo in sacerdotii tui natali die tecum Christo Domino gratias agimus maximas, dum impensis precibus omnipotentem Deum rogamus, ut donorum suorum abundantiam tribuat tibi, suo solacio te recreet. Beatissima Virgo Maria, Apostolorum et Episcoporum regina, auxiliatricem tibi se praebeat atque opifera tuas addat vires, tuis semper faveat coeptis.

Caritatis atque benevolentiae Nostrae testis esto Apostolica Benedictio, yuam gratulabundo animo tibi impertimus quamque pertinere cupimus ad omnes quos diligis quique te diligunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Decembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana