Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS

AD
OPILIUM S.R.E. CARDINALEM ROSSI

 

Et praesentes Nos aliquando Barii et procul per scripta hisce superioribus annis sumus luculenter testificati, non solum quem omnino locum obtinere arbitraremur Sanctum Nicolaum ipsum Myrensem ac Barensem in utriusque orientalis occidentalisque Ecclesiae pietate et liturgia, verum quantum etiam existimaremus diligentem eius cultum conferre oecumenicas ad rationes firmandas debere inter easdem communitates catholicas.

Huius rei causa orationibus Nostris merita ipsius extulimus ac litteris quoque nuperius datis. Hinc summopere etiam laetamur quod proximo mense Maio concelebrabitur ritu quidem sollemniore “Annus Nicolaianus”, nongentesima videlicet anniversaria memoria translati Barium Myra eiusdem Sancti Episcopi corporis. Cum autem illius Ecclesiae particularis celebrationes ad rem convenienter honorandam institutas laetissimi sane cognoverimus, non nihil decoris credimus ac splendoris, maiorem scilicet maiestatem ac dignitatem iisdem ritibus accessuram, si Nostro nomine quis nutuque adsit, qui et veram Nostram de Sancti Nicolai momento mentem rursus inculcet atque optata inde oecumenica clare illuminet.

Ad te igitur, Venerabilis Frater Noster, adimus qui totiens adhuc fidus fueris sententiarum Nostrarum interpres et ipsam moderaris Commissionem Patrum Cardinalium Pontificio sacrario Barensi praepositam, unde sollemnitatem hanc et commemorationem pridem iam penitus didicisti. Hisce propterea Litteris Nostris prompta alacrique voluntate nominamus te destinamusque Missum Extraordinarium qui apud Pontificiam Basilicam Sancti Nicolai celebritatibus Barii praesideas Maio mense in illius honorem ac memoriam.

Qui praeclarum omnem eventum ex longiquo intenti profecto sectabimur, pro Nobis tu ipse adstabis; religiosos Dominicanos in apostolatus fructuosi eorum opere idem intra templum pariter confirmabis; participes omnes veluti voce Nostra consalutabis ad Nostrumque plane sensum adiuvabis hortando in via rectae fidei et curae simul studiorum oecumenicorum; Apostolica denique Benedictione universos fratres ac sorores universas adsistentes recreabis, quo uberiores percipiantur fausta ex commemoratione hac fructus spiritales ac proventus in posteros plurimos annos.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Aprilis, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana