Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MICHAELI S.R.E. CARDINALI GIORDANO
ARCHIEPISCOPO NEAPOLITANO

 

Venerabili Fratri Nostro
Michaeli SRE Cardinali Giordano
Archiepiscopo Neapolitano

UNUM IAM ANNUM, ex quo videlicet tempore studiosi Nos benevolique valde litteras in lucem edidimus, quibus titulus “Spiritus Domini”, continuata quadam animi intentione sollemnia passim sequimur quae eo nempe spectant ut ducentesimus rite commemoretur fausteque annus, cum venerandus profecto Dei Sanctus et clarus Congregationis Sanctissimi Redemptoris conditor et ipse Episcopus spectatus Sanctae Agathae Gothorum totiusque Campaniae missionalis apostolus, Alfonsus Maria de’ Liguori, hisce excessit de terris Nuceriae scilicet Paganorum meritissima quidem ad Regni aeterni praemia.

Singulari proin Nobis solacio simul est et gaudio, quantam spiritalium copiam beneficiorum attulerit iam sacris ministris ac religiosis per totum orbem fidelibus ac particularibus ecclesiis haec centenaria celebritas, cognoscere, quamque fructuosa proventurarum inde in posterum messium semina sint a memoratae familiae religiosae Sodalibus iacta et diligenter sata necnon ab aliis quoque eiusdem sancti Doctoris Ecclesiae fautoribus et adsectatoribus qui superioribus his mensibus memoriam efficaciter renovaverunt, doctrinam multipliciter explicaverunt, hodiernam luculenter praestantiam illuminaverunt illius magistri.

Proposita cogitataque Nostra tum de perenni Sancti Alfonsi pondere ac momento in Ecclesia tum de exemplo ac magisterio eius et impulsu in cuiusque credentis mentem vivendique morem laetamur vehementer prompto animo suscepta esse ad solidumque effectum deducta, quae iisdem in litteris “Spiritus Domini” adeo simus Nos impense persecuti. Simili porro iam adfectu praevidemus exteriorem saltem celebrationum harum fore finem festo Sancti Alfonsi die, Kalendis id est Augusti, apud tumulum ipsius Nuceriae Paganorum initiumque alterius centum annorum spatii quo precantes exoptamus ut aequaliter efflorescat nunc Sancti Alfonsi cognitio nunc doctrinarum illius exemplorumque imitatio.

Ne quid vero dignitatis maximae postremis his sollemnibus desit, neve ullo modo Romani Pontificis desideretur adspectabilis veluti praesentia, volumus omnino iubemusque temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis adesse in oppido Paganorum die primo mensis Augusti ideoque his Litteris Missum Extraordinarium Nostrum creamus ac destinamus ad ritus iam bis centenarios in Sancti Alfonsi Mariae de’ Liguori honorem eo nominatim loco et tempore.

Nostro propterea nomine et auctoritate loqueris quae omnia probe novisti et scripsisse Nos et ex animo de Sancto Alfonso cogitare. Participes omnes atque adstantes Nostris pariter humanis verbis et pastoralibus vocibus salutabis et hortaberis ad fidelitatem consensionemque in Ecclesiam, ad solidam pietatem illuminatamque fidem secundum Vaticani Concilii Secundi renovationem, opitulante Apostolica Benedictione quam veluti praesentes per te mentis Nostrae interpretem personamque gerentem amantissime omnino impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana