Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDUARDO S.R.E. CARDINALI
MARTÍNEZ SOMALO

 

Venerabili Fratri Nostro
Eduardo S.R.E. Cardinali Martínez Somalo

Quinque iam praeterierunt saecula ex quo Evangelii nuntius in Americanas gentes illatus est atque missionariorum agmen, inter quos sollertes Franciscales sodales annumerabantur quidam, longinquas illas appulit oras salutare Christi nomen demonstratum.

Consentaneum esse igitur arbitramur eventum istum convenienter commemorari, in ipsis praesertim locis, unde intrepidi illi nautae profecti sunt quondam in novum mundum concessuri. Haec autem celebratio copiam dat et facultatem non modo huius rei memoriam revocandi, verum et animum ad vehementiorem firmioremque fidem iterum concitandi.

Peropportune quoque ibidem, nominatim Onobae, XI Congressus Mariologicus pariter ac XVIII Congressus Internationalis Marianus a xviii ad xxvii diem mensis Septembris agetur, unde in Dei Matrem pristina pietas repetatur eiusdemque cultui, Concilio Vaticano II bene docente, studeatur.

Quapropter, ut congressus hic magnificentius efficaciusque evolveretur, mittere quempiam virum decrevimus eximium, qui partes Nostras sustineret quique cohortationem similiter Nostram significaret et animum benignum. Ad te vero, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus quocum arta necessitudine complures annos coniungimur et quem ideo omnino parem idoneumque diiudicavimus ad officium hoc luculenter explendum. Itaque fraterna permoti affectione Missum Extraordinarium te renuntiamus ad geminatum Congressum quem supra diximus.

Cunctis igitur participibus omnibusque fidelibus voluntatem Nostram secundam ostendes et in caelestem Matrem filialem inclinationem. Universis tandem Benedictionem Nostram Apostolicam deferas velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntiatrix et spiritalis prosperitatis sincerum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis die I mensis Augusti, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana