Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROGERIO MICHAELI S.R.E.
CARDINALI MAHONY,
ARCHIEPISCOPO ANGELORUM
IN CALIFORNIA

 

Venerabili Fratri Nostro
Rogerio Michaeli S.R.E. Cardinali Mahony
Archiepiscopo Angelorum in California.

Perspectum quidem habemus et exploratum in hominum societate in ipsaque Ecclesia permagnum pondus familiam habere, in qua profecto catholica doctrina et pastoralis industria maximam curam locare consueverunt. Eiusdem vero firmum vinculum communis precatio et nominatim marialis cultus plane efficiunt. Quinquaginta autem praeterierunt anni ex quo inceptum quoddam concitum est quod est “Family Rosary Crusade”. Istud vero propositum et consilium Pater Patricius Peyton, Congregationis a S. Cruce sodalis, quondam optima de causa iniit, ut caelestis Mater convenienter coleretur, corolla precatoria adhibita, ipsaque superna adiumenta affatim dispensaret.

Cupimus Nos haec christiana documenta et testificationes nostra quoque aetate ut confirmentur et solidentur. Laetantes idcirco resciimus quinquagesimam illius operae convenienter iri celebratum memoriam, unde christiana familia magis magisque suasu inductuque marialium exemplorum floreat domesticasque virtutes penitus consequatur.

Quocirca, ut commemoratio haec magnificentius fructuosiusque peragatur, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque pariter benignam cohortationem et marialem mentem demonstret. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui occurras prorsus par ad officium hoc sustinendum et commendabiliter complendum. Quapropter te Missum Extraordinarium creamus ad quinquagesimum iubilaeum commemorandum illius institutionis quae est “Family Rosary Crusade”. Ut res ipsa postulaverit, de rosarii precatione loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde novum animum suscipiant fideles et in futurum tempus ferventius marialem pietatem.

Cunctis demum benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omnesque familias laetificet. Benedictionem tandem Nostram Apostolicam universis simul commemorationis participibus, deferre largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Novembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana