Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE
«MISTERIUM INCARNATIONIS»

 

Mysterium Incarnationis Verbi Dei in virginali gremio Mariae fundamentum est singularis quidem ipsius dignitatis atque eius muneris in redemptione a Christo peracta, simulque est intima ratio eorum omnium, quae Christiana fides profitetur de Ipsa, atque peculiaris admodum devotionis Ecclesiae erga Dei Matrem. Unde profecto evenit ut ad claras sacras aedes Lauretanas, septem iam revolutis saeculis ab inita earum aedificatione, fiducia erga Dei Genetricem freti, a cuncto Christiano terrarum orbe fideles accurrant, ut singulari prorsus devotione memoriam celebrent Verbi Divini in Mariae sinu hominis facti.

Deus quidem, dives in misericordia, supernorum munerum copiam in animarum corporumque salutem, Virgine Deipara intercedente, affatim illic effundere non desistit.

Nos autem, desiderio adducti maiorem usque promovendi vitae Christianae cohaerentiam novamque evangelizationem quae sit fructus animosae testificationis in mundo, libenti animo annuimus Venerabili Fratri Paschali Macchi, almae Lauretanae Domus Praelato, qui petiit donum plenariae indulgentiae sub suetis condicionibus, scilicet sacramentali confessione, Eucharistica Communione atque oratione ad mentem Nostram, Christifidelibus ad Lauretanum Sanctuarium pie accedentibus, si cui sacro ritui ibi devote interfuerint, vel saltem orationem Dominicam et Fidei symbolum pie recitaverint, volvente anno quo sollemnia indicta ad saecularem memoriam celebrandam peragentur, id est a die ix mensis Decembris, anno mcmxciv, usque ad diem x eiusdem mensis insequentis anni, et quidem:

1) diebus quibus centenariae celebrationes incipient et claudentur;

2) semel, die ab unoquoque fideli libere eligendo;

3) quotiescumque turmatim, v. gr. familia cum suis membris quod nimirum peculiariter est in votis, coetus socialis, communitas religiosa, etc . . ., illuc devotionis causa peregrinati fuerint.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis septembris, in Nativitate B. Mariae V., anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana