Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO T. S.R.E.
 CARDINALI SANCHEZ,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO CLERICIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho T. S.R.E. Cardinali Sanchez
Praefecto Congregationis pro Clericis

Christus Dominus divina sua potestate discipulis sollemniter praecepit ut in dissitissimas etiam mundi regiones se conferrent ad salvificam fidem propagandam. Id exsecuti sunt illi sacri praecones qui, quattuor ante saecula, Caebuanam in Philippinis Insulis regionem attigerunt. Qua de re, paterno affectu ac vehementi gaudio mens Nostra ad illam convertitur communitatem, quae proximo mense Aprili quartam saecularem memoriam natalis sui clara cum magnificentia recolet. Haec autem celebratio Nobis copiam dat et facultatem ut non modo huius rei memoriam revocemus, verum etiam christifideles ad vehementiorem firmioremque fidem concitemus.

Cum vero Caebuanus sacrorum Antistes postulaverit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer quidam Praesul constitueretur cumque piam eius petitionem exaudiendam esse censuerimus, te, Venerabilis Frater Noster, cogitavimus qui scite ac naviter Congregationi pro Clericis praees. His igitur Litteris Nostris Nostraque plena auctoritate te designamus eligimus renuntiamus Missum Extraordinarium qui celebritatibus tanto eventui convenientibus Nostro praesis nomine. Quo vero haec commemoratio magnificentius ac fructuosius peragatur, partes Nostras ibidem convenienter ages Nostramque ostendes per spiritum praesentiam, sacris praesidebis celebrationibus, verbo et exemplo populum ad confirmandam fidem adhortaberis. Universis demum Nostram demonstrabis propensam voluntatem, quae omnes complectatur omnesque inibi cives laetificet. Demum Benedictionem Nostram Apostolicam universis eiusmodi sollemnia participantibus deferas velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et caritatis Nostrae sincerum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana