Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MIGUEL S.R.E. CARDINALI OBANDO BRAVO,
EPISCOPO ZACAPENSIS ET DE ESQUIPUTAS

 

Clara profecto sacra signa et innumera quidem ubique terrarum exstare servarique omnes sat sciunt, quae christianam religionem fideliumque pietatem ostendere volunt. Id vero genus inter praestantes testificationes veneratum recensetur Christi Sancti de Esquipulas simulacrum, intra Guatimalae fines situm. Ad illud enim frequentes complurium Nationum cives fidenter decurrunt caelestia beneficia postulaturi supernaque dona deprecaturi.

Congruenti harum imaginum cultu et honore cupimus Nos fidelium animi ut confirmentur, novo inde suscepto vigore et in christianam actionem studio. Quocirca libentes et volentes Venerabilis Fratris Rodulfi Quezada Toruño, Episcopi Zacapensis et de Esquipulas, postulatis obsecundare cupimus, qui insignem a Nobis Missum poposcit ut quartae Sanctuarii Christi Sancti saeculari memoriae sollemniter agendae interesset.

Itaque ut celebratio haec festivius et convenientius peragatur, mittere virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, qui, ad eandem loquelam cum pertineas noverisque probe illius sanctuarium momentum et dignitatem, videris prorsus par acceptusque ad officium hoc tuendum et congruenter explendum.

Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut, frequenti occurrente illa commemoratione, mense autem Martio die ix, ipsam vocem Nostram significes, unde penitus agnito illius sacrae effigiei sensu et praestantia, non modo cuncti illud insigne simulacrum admirentur, verum et novum animum suscipiant ad operosam industriam excolendam.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut Christi praeconium late proferatur et gentes illas, quae circa sunt, magis magisque complectatur. Salutationem tandem fervidam omnibus porrigas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et felicioris aevi signum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Februarii anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana