Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNIS PAULI PP. II

CHIROGRAPHUM

QUO MULIERES QUOQUE HONORIS INSIGNIBUS DECORANTUR

 

Mulieribus honores et ornamenta si quidem tribuere consueverunt Decessores Nostri, Nos quoque superiora sectantes instituta et proferentes, amplitudinem dignitatemque iisdem merito ultroque agnoscere volumus. Qui multimodis earum aestimationem apostolico Nostro magisterio demonstravimus iustaque officia in eas sustinuimus et docuimus.

Quandoquidem autem Ecclesia sapienter prudenterque peculiares honorum titulos iis impertire ac decernere solet qui vigili ingenio excellentes complura cunt aggressi et perfecerunt tum christianam tum civilem societatem promoturi, placet eosdem titulos et mulieribus praestare, quae sive ob res gestas in Catholica Ecclesia munerumque insignium procurationes, sive claris aliis de causis dignae exstiterunt quae publico Apostolicae Sedis testimonio decorarentur.

Cum enim ipsae pari dignitate facultateque polleant ac viri, ad ulteriora patranda virtutesque impensius excolendas aeque ac illi concitantur, ut hominum genus totum cunctumque christianum nomen maiora beneficia adipiscantur et uberiorem progressum consequantur.

Itaque his habitis rationibus, volumus ut mulieres quoque designari possint:

1. Domina Ordinis Piani
2. Domina S. Gregorii Magni
3. Domina S. Silvestri Papae

In his singulis ordinibus ceteri etiam gradus statuuntur, videlicet:

1. Domina torque insignita Ordinis Piani.
2. Domina a magna cruce S. Silvestri Papae / S. Gregorii Magni / Ordinis Piani.
3. Domina cum numismate S. Silvestri Papae / S. Gregorii Magni / Ordinis Piani.
4. Domina commendataria S. Silvestri Papae / S. Gregorii Magni / Ordinis Piani.

Insignia mulierum eiusmodi honoribus exornatarum similia erunt atque virorum prout alibi singillatim describuntur; vestimenta peculiaria non videntur necessaria.

Iuvat nunc maxime confirmare et plane edicere mulierum momentum atque pondus in Ecclesia et in civitate, sicut sane saepissime alias agnita sunt earum eximia officia ac munera. Exoptamus ideo ut honoribus sic honestatae, de re catholica hominumque societate optime meritae, fiduciam et exspectationem quas excitarunt cumulate posthac sustineant, ut simul decori sint suo ipsarum ordini, simul ampla beneficia in proximum conferre valeant.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana