IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
FLORENTIO S.R.E. CARDINALI ANGELINI,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
Venerabili Fratri Nostro
Florentio S.R.E. Cardinali Angelini
Christianus populus nullo non tempore Deiparam Virginem invocare consuevit uti salutem infirmorum ac solamen afflictorum, quae vicissim supplici sua fere omnipotentia neminem auxilium implorantem et suffragia petentem derelinquit. Nunc mens Nostra peculiarem in modum vertitur ad Lusitanam urbem, quae ab huius saeculi exordiis singulari beatae Mariae Virginis praesidio fulcitur.
Peropportune apud illum Lusitanum populum die XI proximi mensis Februarii in Sacrario beatae Mariae Virginis de Fatima Mundialis Dies Aegrotis dicatus celebrabitur. Hic autem sacer eventus copiam omnibus tribuit et facultatem tum contemplandi Mariam stantem iuxta crucem Iesu et in se spiritalem totius humani generis curam suscipientem, tum animum ad vehementiorem firmioremque fidem concitandi.
Quapropter, quo Nostrum in aegrotantes studium plenius profiteamur nec non celebratio haec accommodatius et convenientius peragatur, praestantem mittere statuimus virum qui partes Nostras sustineat Nostramque propensam voluntatem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem admovimus et animum, quippe qui, cum scite ac naviter Pontificio Consilio de Apostolatu pro valetudinis Administris iam praefueris, prorsus par videaris acceptusque ad officium hoc tuendum congruenterque explendum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus eligimus renuntiamus Missum Extraordinarium, mandatis tibi factis, ut sacris in illo Mariali sanctuario celebritatibus Nostro praesis nomine utque, pastoralibus sensibus Nostris clero ac populo humaniter renuntiatis, omnium adstantium plane expleas exspectationem.
Nostram ibidem porriges salutationem, Nostram erga illam Ecclesiam dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam. Filialem inclinationem ostendes in caelestem Matrem, edocens nuntium Beatae Mariae Virginis de Fatima nonnisi vocationem esse ad conversionem et ad paenitentiam; salvifici pariter doloris sensum transmittendum curabis; rituum participibus, praesertim adversa valetudine affectis, benevolentiam Nostram significabis, quae cunctos complectatur universosque soletur.
Benedictionem demum Apostolicam omnibus adstantibus deferas largiter volumus, quae superni iuvaminis sit nuntiatrix feliciorisque salutis pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Decembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana