Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
VICENTIO S.R.E. CARDINALI PUJIC
ARCHIEPISCOPO VRHBOSNENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
VINCENTIO S.R.E. Cardinali PULJIC
Archiepiscopo Vrhbosnensi

Insignes profecto testificationes annorum progressu singularemque pietatem in Virginem Mariam tribuere consuesse in orbe terrarum fideles probe scimus. Id contingere Ucrainam apud Graecam-Catholicam Ecclesiam pro comperto habemus, quae mox frequens ad spectabile coadunabitur Mariale Sanctuarium Zarvanycianum, veluti huius Magni Iubilaei fastigium impositura.

Consentaneo enim Ecclesiae Matris cultu et honore cupimus Nos Christianorum qui in Ucraina sunt animi ut confirmentur, novo inde suscepto vigore et in pietatis opera gerenda incitamento. His spectatis rebus, libentes volentesque Venerabilis Fratris Nostri Miroslai Ivani Lubachivsky, Archiepiscopi Maioris Leopolitani Ucrainorum, optatis subvenire cupimus, cum insignis a Nobis Missus expetitus sit, qui Internationali Peregrinationi Ucrainae ad Sanctuarium Mariale Zarvanycianum, sollemniter diebus XXII et XXIII mensis Iulii agendae, interesset.

Nunc permagna permoti animi affectione te, Venerabilis Frater Noster, qui apud Nos singularem obtines locum, destinare studemus ad eam rem agendam, ut ritus ipse congrua sollemnitate evolvatur et pari dignitate absolvatur. Quocirca praestabilem simul aestimationem significantes, te Missum Extraordinarium constituimus, ut, peregrinationi illi quam supra diximus inibi intersis ipsamque vocem Nostram significes, unde cuncti, hoc praefulgente Magno Iubilaeo, renovatam voluntatem mentemque, conciliatis animis, prae se ferant.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut caelestis Matris late proferatur pietas et gentibus illis magis magisque sit lucida ipsa virtutis veluti stella. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia ac certum felicioris temporis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iunii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana