Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
LADISLAO S.R.E. CARDINALI PASKAI,
PRIMATI HUNGARIAE
ARCHIEPISCOPO ET METROPOLITAE
STRIGONIENSI-BUDAPESTINENSI

   

Venerabili Fratri Nostro
LADISLAO S.R.E. CARDINALI PASKAI
Primati Hungariae
Archiepiscopo et Metropolitae Strigoniensi-Budapestinensi

Gratissimas recordationes qui adhuc intra Nos custodimus binarum pastoralium Nostrarum salutationum apud Hungariae communitatem ecclesialem atque nationem, qui iucunda pariter memoria recentius tenemus iubilaeum millenarium evangelizationis ipsius "Pannoniae Sacrae", mentem hodie Nostram et paterni animi adfectum in unam intendimus Ecclesiam Strigoniensem-Budapestinensem quippe quae brevi tempore sit etiam suorum primordiorum anniversarium eventum commemoratura, millesimum scilicet a condita eadem dicione ecclesiastica annum.

Salutationem igitur hanc Nostram suo prope iure archidioecesis tua, Venerabilis Frater Noster, sibi meretur utpote quae alios inter proprios titulos eum etiam prae se ferat: "Regni Ecclesiarum prima et magistra", ut verbis clari Decessoris Nostri Nicolai Quinti utamur. Peculiari ideo benevolentia vos hoc tempore cogitamus, singulari cum consolatione vestram spectamus saecularem erga Cathedram Petri fidelitatem, unica quadam gratulatione hoc perseverantis fidei vestrae testimonium mille ipsos productum annos amplexamur.

Non vero minore mentis Nostrae studio vocisve vigore provocamus eandem vestram primatialem communitatem, quam alius item Noster Decessor Silvester Secundus "in metropolim suae subscriptionis auctoritate" sanxit mille videlicet abhinc annos, ut inter tot nostri temporis minantes religioni illecebras, inter tam gravia traditae christianae pietatis pericula, facem revera attollat «Capitis Matris et Magistrae aliarum ecclesiarum Hungariae» praefulgeatque simul ceteris ibidem gregibus in exemplum illuminatae fidei ac renovatae christianae consuetudinis, solidorum catholicorum morum ac studiosae progressionis.

Hoc solo nimirum modo millenaria excitatae archidioecesis Strigoniensis celebritas, quam procul Nos intenta voluntate velut praesentes die huius Aprilis mensis undetricesimo sectabimur, certos fructus adferet in Hungarorum catholicorum vitam deinceps atque operam evangelicam.

Hanc denique salutationem tibi, Venerabilis Frater Noster, tuoque fideli clero ac populo inscriptam atque fervidam vestro de iubilaeo millenario gratulationem comitari omnino volumus Apostolicam Nostram Benedictionem, qua ipsius Beatissimi Petri in suprema sede vobis caelitus adprecamur necessaria cuncta adiumenta praesidia lumina ad proximam pari laude ac prosperitate mille annorum aetatem percurrendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

        

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana