IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
DESMOND S.R.E. CARDINALI CONNELL
ARCHIEPISCOPO DUBLINENSI
Venerabili Fratri Nostro
DESMOND S.R.E. CARDINALI CONNELL
Archiepiscopo Dublinensi
Recentissima quidem eaque iucundissima sane tui ipsius, Venerabilis Frater Noster, recordatio, cum effusis omnium laetitiis nuperius Nos in venerandum Ecclesiae Patrum purpuratorum collegium te hic suscepimus omnibusque, quibus potuimus, benevolentiae Nostrae te adfecimus signis, novum in Nobis hodie concitat fraternae laetationis magnaeque gratulationis sensum.
Faustum enim iam cogitamus undevicesimum Maii mensis diem, quo videlicet singulari ex Divini Pastoris beneficio quinquagesimus explebitur annus frugiferi sacerdotii tui ac totum simul concelebrabitur apostolatus tui et operis pro Christo et Ecclesia curriculum. Quasi praesentes igitur istic inter dilectum ac nativum populum catholicum Dublinensem cupimus gratulabundas has Nostras voces tot aliis ominibus laudibusque admiscere, quibus idem vitae tuae recoletur memorabilis eventus.
Coniungimur libenter profecto cum universa illa ecclesiali communitate cui tredecim abhinc annos temet ipsum meritis plenum praeesse censuimus, quin immo cuncta cum Episcopali Hiberniae Conferentia cuius alterum a Praeside agis clarissime. At gratulantes sic tibi presbyteratus tui primordia ac monumenta consociamur peculiari adfectu cum innumeris ferme illis qui sacerdotem te ac praeceptorem triginta quinque annos continuos efficacem sunt experti et admirati in aulis et scholis Collegii Universitatis Dublinensis, mandatum Christi nempe magistri indefatigabili industria exsequentem: "Euntes docete".
Omnes te bene precantes circumsistemus aureum sacerdotii tui iubilaeum commemorantem. Et gratias pariter Divino Largitori omnium bonorum tecum referemus pro doctrinis et auxiliis, pro luminibus et solaciis, pro exemplis et monitis quae presbyteratus tui illuminati perfunctio superiores hos quinquaginta annos derivavit in salutem atque aedificationem non unius gregis Dublinensis, verum in totius communitatis Hibernae commoditatem.
Qui adeo amanter tibi scribimus, Venerabilis Frater Noster, ex animo optamus ut celebritas sacerdotii tui ventura te plurimum recreet et exhilaret, spectatum in vinea Iesu opificem posterosque similiter tibi laetificet annos, firma addita valetudine corporis ac mentis alacritate.
Esto denique tibi horum sensuum Nostrorum luculenta testis atque illorum posthac caelitus donorum auspex, Apostolica Nostra Benedictio quam tibi nimirum in primis hisce cum Litteris transmittimus, tum etiam singulis ministerii tui sociis episcopis et sacerdotibus, universis autem nobilis Ecclesiae Dublinensis christifidelibus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo et tertio.
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana