IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
MARIO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI POMPEDDA,
SUPREMI TRIBUNALIS SIGNATURAE APOSTOLICAE PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
MARIO FRANCISCO S.R.E. CARDINALI POMPEDDA
Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecto
Natalicium hoc anno tempus inusitata tibi, Venerabilis Frater Noster, et gaudia importabit et solacia maioremque simul inter Ecclesiae pastores tibi addet honorem iucundissimam propter curriculi tui memoriam atque operae sacrae tuae commemorationem praeclaram.
Libentissimus profecto die vicesimo tertio mensis Decembris ad Petriana Apostolorum limina recurres, ubi videlicet quinquaginta abhinc annos tuum de Pastoris Divini consilio natum est sacerdotium, unde fructuosum sane tuum pro Ecclesia multiplexque ministerium est exortum.
Qui autem fervidas hasce tibi inscribere studemus Litteras, tecum quidem memorabili tuo die gratulanti vehementer animo aderimus, sicut et hodie tibi hunc gratulamur sane eventum tecumque Auctori omnium gratiarum tot industriae longinquae tuae merita adsignamus utpote qui te inter clerum Romanum Sedisque Apostolicae administros operari laudabiliter voluerit et universae simul per terras communitati ecclesiali prodesse.
Idcirco censuimus temet ipsum prius sex annos praesidere Sacrae Romanae Decanum Rotae ac dein hucusque Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae praeesse necnon Collegio iudicum ultimae appellationis in Statu Vaticanae Civitatis. Ea de causa etiam Nostris impositis manibus episcopalem tibi impertivimus tres ante annos ordinem, propalam tam studia tua quam opera frugifera ac magisteria agnoscentes, deinceps immo in Sacrum Cardinalium hoc anno Collegium suscepimus.
Sacerdotalis ideo ordinationis tuae celebritas veluti cumulum his tuis laudibus adiunget quarum Nos cum tot aliis amicis sociisque tuis cupimus omnino esse participes. Communi etiam prece divinum operariorum bonorum obsecramus remuneratorem tibi, Venerabilis Frater Noster, laetificum maxime ut concedat diem consolationum lectissimarum plenum. Haec insuper commemoratio sacerdotii tui exordiorum utinam incitamento tibi evadat publicum ad tuum pro Christo et Ecclesia ministerium usque prosperandum.
Accipe igitur Nostris de manibus fraternam salutationem ac studiosam hanc gratulationem de presbyteratus tui aureo iubileo. Suscipe pariter Benedictionem particularem Apostolicam Nostram uti permagnae Nostrae aestimationis testimonium novum. Esto semper tibi in vinea Domini Apostolorum Regina praesens benevola adiutrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Decembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana