Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II 

EPISTULA DATA
NICOLAO DE IESU S.R.E.
CARDINALI LOPEZ RODRIGUEZ,
ARCHIEPISCOPO SANCTI DOMINICI

 

Venerabili Fratri Nostro
NICOLAO DE IESU S.R.E. Cardinali LOPEZ RODRIGUEZ
Archiepiscopo Sancti Dominici

Mandatum in ultima cena discipulis a Domino Iesu traditum: "Hoc facite in meam commemorationem" Ecclesia Catholica per saecula fideliter servat, passionis et resurrectionis Christi sacrum mysterium cotidie celebrando ubicumque per orbem terrarum adsunt sacerdotes. Sicut enim iam primi christiani erant "perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus" (Act 2,42), ita deinceps factum est: idcirco etiam nos idem mandatum explere pergimus "frangentes panem unum qui pharmacum immortalitatis est, antidotum non moriendi, sed vivendi in Deo per Iesum Christum, medicamentum expellens mala" (S. Ignatius Antiochenus, Ep. ad Ephesios, 20,2).

Cum quidem fides catholica quinque ante saecula allata est in Americanam terram, etiam Eucharisticum mysterium illic extemplo est celebratum. Laeto animo igitur accepimus hoc anno catholicam communitatem in Honduria sollemniter esse celebraturam quingentesimam anniversariam memoriam a primo ibidem litato Eucharistico Sacrificio. Ut eiusmodi eventus, qui haud dubio magni est momenti pro catholicis communitatibus, congrua celebraretur sollemnitate, Conferentia Episcoporum Honduriae, per suum Praesidem Venerabilem Fratrem Nostrum Ansgarium Andream S.R.E. Cardinalem Rodríguez Maradiaga, S.D.B., Archiepiscopum Tegucigalpensem, a Nobis postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam.

Ad praestabile hoc munus explendum destinamus te, Venerabilis Frater Noster, qui probe ostendis sollertem actuositatem in universae Ecclesiae bonum optimeque pasceris gregem tuum, teque hasce per Litteras Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ut vices Nostras agas atque in vigilia sollemnitatis Assumptionis BMV in caelum, die videlicet XIV proximi mensis Augusti, Tegucigalpae sacris celebrationibus praesideas omnesque adstantes Nostro nomine amanter salutes.

Volumus ut, hac oblata occasione, amabiliter cohorteris sacros Pastores, qui sollicite Regnum Dei suis in terris aedificent et faveant semper dignae huius divini Mysterii celebrationi, in quo continenter mors et resurrectio Christi annuntiatur ac futurae gloriae nobis pignus datur. Simulque proficuum his in locis exoptamus novae evangelizationis emolumentum, quo christifideles per Eucharisticum et Marianum cultum ad usque maiorem caritatem et sanctitatem diligenter perducantur.

Scias volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos Christo aeterno Sacerdoti maternaeque intercessioni Beatae Virginis Mariae, universae Americae Patronae, enixe commendaturos.

Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, nomine Nostro omnibus filiis filiabusque illius aestimabilis Nationis omnibusque hanc singularem commemorationem devote participantibus peramanter largiaris velimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iulii, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

        

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana