Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES COMMISSIONIS INTERNATIONALIS THEOLOGICAE

Die XXVI mensis Octobris, anno Domini MCMLXXIX

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

1. MAGNO CUM GAUDIO VOS, sodales Commissionis Internationalis Theologicae, imprimisque eius Praesidem Franciscum Cardinalem eper, necnon Iosephum Cardinalem Ratzinger, salutamus, dum primum Nos ut Ecclesiae universae Pastorem in Aedibus Vaticanis convenitis. Statim placet Nobis hoc enuntiare: Commissionem vestram, a venerando Decessore Nostro Paulo VI anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono institutam, valde approbamus, magni facimus, multa ab ea exspectamus. Eodem tempore gratias vobis maximas agimus de multiplici opere iam confecto, praesertim hoc proxime praeterito quinquennio, quod ad finem iam pervenit.

2. Vos non estis solum indagatores disciplinae theologicae, ac quidem eximii, sed suprema Ecclesiae auctoritas vos vocavit, ut Magisterio, ante omnia Romano Pontifici et Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei, auxilium ferretis varia quidem cooperatione in rebus theologicis. Opus autem vestrum etiam ad Ecclesias locales redundat, quae aetate nostra multo facilius quam antea inter se communicare possunt. Ex his omnibus elucet grave officium vestrum seu “ responsabilitas ”, quam cum Magisterio Ecclesiae quodammodo participatis. Dicimus “ quodammodo ”, nam, ut praedictus Decessor Noster Paulus VI sagaciter dixit, authenticum Magisterium, cuius origo est divina, “ certo charismate veritatis praeditum est, quod cum aliis communicari nequit et pro quo nullum aliud potest substitui ”.

3. Ceterum ministerium hoc vestrum, quod et Magisterio et Ecclesiae universae praestatis, his annis iam luculenter probastis, conscii vos debere inseri vitae ecclesiali, quae hodie tot difficultatibus, tot sententiis diversis et periculosis premitur. Volumus quaedam memorare: laudabili cum studio et non levi cum utilitate ad perpendendam quaestionem incubuistis de sacerdotio ministeriali, de quo per hos annos multum est disceptatum; magni ponderis argumentum fuit de unitate fidei ac de pluralismo theologico; aggressi estis etiam nonnullas quaestiones de methodologia theologiae moralis necnon de criteriis actus honesti; diligenter perscrutati estis relationes inter Magisterium Ecclesiasticum et theologos; vos convertistis ad expendendum argumentum, quod ad recentissima tempora maxime pertinet: argumentum dicimus, quod in theologia liberationis versatur, quod multorum studia excitat, praesertim quibusdam in regionibus Ecclesiae catholicae, et quod viam pandere potest conclusionibus, in controversiam merito vocandis; nec tacere possumus vos tractavisse quaestiones doctrinales de sacramento matrimonii, quae reapse opere theologorum indigent eo consilio ut hominibus nostrae aetatis, ad has quod attinet, voluntas Dei Creatoris et Salvatoris apte et persuasibiliter proponatur. Quod ergo peregistis, huiusmodi est, ut id magni aestimemus, ut pro eo gratias vobis referamus: vos autem simul magnopere exhortamur, ut coeptum opus alacres pergatis et sic in hoc mundo, tam difficili sed etiam verae spei patente, omnibus discipulis Domini viam aperiatis ad gaudium et pacem in credendo.

4. Novimus vos in hac sessione plenaria quaestiones selectas de Christologia excutere atque speramus opus vestrum fructus allaturum esse prioribus non impares. Iam amplam copiam rerum, sive relationum, sive studiorum historicorum ac theologicorum, quae huc pertinent, vidimus et attente conclusiones legemus, quas pro sapientia vestra conficietis. In Christologia enim novi aspectus patefieri possunt, qui attente pervestigandi sunt, luce tamen semper affulgente veritatum, quae in fonte Revelationis continentur et saeculorum cursu a Magisterio infallibiliter enuntiatae sunt. “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”: hoc est testimonium, quod princeps Apostolorum, gratia illuminatus et ex sua ipsius experientia hauriens, aperte perhibuit; “ nec caro nec sanguis revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est ”. His verbis quasi quoddam compendium totius fidei nostrae praebetur. Fides quidem christologica, quam Ecclesia catholica profitetur, innititur, gratia ducente et roborante, in experientia Petri ceterorumque Apostolorum necnon Domini discipulorum, qui cum Iesu conversati sunt, qui perspexerunt quorumque manus contrectaverunt, de verbo vitae. Ea quae hoc modo erant experti, deinde in lumine Crucis et Resurrectionis necnon ex motione Spiritus Sancti sunt interpretati. Exinde orta est prima illa “ synthesis ”, quae confessionibus et hymnis epistularum apostolicarum manifestatur. Progrediente deinde tempore Ecclesia, ad haec testimonio se iugiter revocans, eaque vivendo experiens, verbis semper accuratioribus fidem suam in articulis magnorum Conciliorum expressit. Vos ut theologi istius Commissionis in studium incubuistis horum Conciliorum, peculiari modo Concilii Nicaeni et Chalcedonensis. Harum enim universalium Synodorum formulae vim habent permanentem; non quidem neglegenda sunt adiuncta historica et quaestiones, quae illis temporibus ponebantur in Ecclesia quibusque haec definitionibus Conciliorum respondit. Verumtamen quaestiones hodie motae conectuntur cum quaestionibus priorum saeculorum, atque solutiones tunc adeptae in novas responsiones ingeruntur; siquidem responsiones hodiernae praesupponunt semper quodammodo enuntiata Traditionis, quamvis ad ea omni ex parte redigi non possint. Haec permanens vis formularum dogmaticarum eo facilius explicatur quod verbis communibus, quae in vitae usu et consuetudine adhibentur, edictae sunt, etsi interdum locutiones occurrunt specie philosophicae. Inde non consequitur Magisterium scholae cuidam peculiari adhaesisse, cum eaedem locutiones tantummodo ea significent, quae in omni experientia humana inveniuntur. Inquisivistis etiam quomodo hae formulae ad Revelationem Novi Testamenti, ut Ecclesia eam intellegit, referantur.

5. Patet vero studium theologorum non sola, ut ita dicamus, repetitione formularum dogmaticarum circumscribi, sed oportere, ut illud Ecclesiam adiuvet ad altius semper percipiendam cognitionem mysterii Christi. Salvator etiam hominem nostri temporis alloquitur; monet enim Concilium Vaticanum II: “ Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis clarescit ”. Re quidem vera “ Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit. Ipse enim, Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit. Humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato ”. Merito ergo in Encyclicis Litteris, a verbis Redemptor Hominis incipientibus, scripsimus: “Homo... qui funditus se perspicere cupit... debet sese ad Christum conferre cum sua anxietate et dubitatione, cum sua infirmitate et improbitate, cum vita sua et morte. Is debet quasi cum toto, quod ipse est, intrare in eum; debet "asciscere" atque assumere sibi omnem veritatem Incarnationis et Redemptionis, ut rursus se reperiat ”. Quae cum ita sint, liquet quanti momenti sit studium eorum, qui, ad altioris scientiae rationem, hoc mysterium Christi pervestigant. En munus vestrum, en momentum praesentiae vestrae in Ecclesia! Theologia paene ab initiis Ecclesiae una cum usu pastorali crevit atque ad hunc ipsum magnam semper vim habuit habetque in praesenti, veluti ad catechesim. Hoc vero indagandi opus vestrum variis viis fieri contingit: notum est iam antiquis temporibus plures scholas theologicas exstitisse; atque etiam hac aetate legitimae agnoscuntur diversae opinationes et sententiae, ita ut de sano pluralismo loqui liceat. Tamen semper curandum est, ut “ depositum fidei ” integrum maneat et ut theologus illa placita philosophica respuat, quae cum eadem fide componi nequeant.

6. Obiter hic tangitur quaestio de relatione inter “ scientias humanas ” et Revelationem, de qua vos fuse egistis. Quidam, nimis amplificantes campum huiusmodi scientiarum proprium, eo progrediuntur, ut mysterium Christi evacuent, quemadmodum sanctus Paulus conqueritur, et neglegant stultitiam Crucis in exaltatione sapientiae humanae. Feliciter accidit, ut multo maiores numero theologi, exemplo sancti Thomae Aquinatis, persuasum sibi habeant philosophiam ad metas fidei esse adducendam. Omnis quidem scientia propriis principiis ut radicibus infixa est; quo fit, ut theologia cunctas quaestiones sibi solvendas ad extremum ex principiis fidei diiudicet. Contra naturam suam ageret, si, principiis extraneis inhaerens, conclusionibus assentiretur, quae cum propriis principiis componi non possunt.

7. Interdum difficultates etiam oriuntur, quod attinet ad relationes inter Magisterium et ipsos theologos. Ut iam significavimus, hoc argumentum in peculiari sessione vestra ante paucos annos habita pertractavistis, tres aspectus huius rei perpendentes, videlicet elementa communia, pertinentia tum ad Magisterium tum ad munus theologorum, differentiam inter Magisterium et theologiam. Quorum aspectuum primum in lumine ponere cupimus, cum sit maximi ponderis: in servitio veritati praestando, Magisterium et theologi communibus vinculis devinciuntur, scilicet obstringuntur Verbo Dei, “ sensu fidei ”, qui in Ecclesia temporum praeteritorum et huius aetatis viguit et viget, documentis traditionis, quibus communis populi fides proposita est, denique cura pastorali et missionali, cuius rationem utrique debent habere. Haec omnia si debito modo attenduntur, difficultates fortasse occurrentes facile evincuntur. Praeterea theologi, qui disciplinam suam in altiorum studiorum sedibus discipulis tradunt, semper memores sint se non propria auctoritate docere, sed vi missionis ab Ecclesia acceptae, ut in Constitutione Apostolica Sapientia Christiana monetur. Haec omnia, quae tantummodo attigimus, momentum theologiae ideoque et muneris vestri satis illustrant. Facite ut etiam tempore venturo Ecclesiam fructibus indagationis et servitii vestri locupletetis. Id agite ut vos, qua magistri, iuvenes acris ingenii, alumnos disciplinae vestrae, ita formetis, ut Ecclesiae semper praesto sint theologi vere periti, quibus ea semper indiget.

8. Hac oblata occasione duos sodales commemoremus oportet Eduardum Dhanis et Ottonem Semmelroth, qui morte e medio vestri sunt erepti quorumque animas Deo impense commendamus. Denique, sincera caritate vos complectentes, Dominum, intercedente Beata Maria Virgine, quam ut sedem sapientiae invocamus, enixe rogamus, ut vobis iugiter adsit, vos corroboret, praemia pro meritis vobis retribuat. Haec vota confirmet Benedictio Apostolica, quam vobis libentissime impertimus.

 

© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana