Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DI GIOVANNI PAOLO II
IN OCCASINE DELLA NOMINA DI MYROSLAV IVAN LUBACHIVSKI
A COADIUTORE DELL'EM.MO CARD. SLIPYJ,
ARCIVESCOVO MAGGIORE DI LEOPOLI

27 marzo 1980

 

Traduzione in latino del discorso pronunciato in lingua ucraina

 

Venerabiles Fratres in Episcopatu,

En feliciter, Deo adiuvante, ad metam pervenimus, ad quam contendimus hanc Synodum Extraordinariam indicentes, id est ad nominationem Archiepiscopi Coadiutoris, cum iure successionis, Venerabilis Fratris Nostri Iosephi Cardinalis Slipyj, Archiepiscopi Maioris Leopolitani Ucrainorum.

Imprimis vobis gaudium Nostrum cupimus significare quod animadvertimus officii conscientiam, quacum munus vestrum implevistis.

Deus sine dubio id vobis remunerabitur.

Dum hunc conventum vestrum contuebamur, sponte animum subierunt verba Psalmistae: “Ecce quam bonum et quam incundum habitare fratres in unum”.

Postquam diu rem perpendimus et adiutorium Domini preces fundendo invocavimus, statuimus Coadiutorem, cum iure successionis, Iosephi Cardinalis Slipyj nominare Venerabilem Fratrem Miroslaum Ivanum Lubachivsky, Metropolitam Philadelphiensem Ucrainorum. Inter tema nomina proposita ipse primum obtinet locum.

Ceterum tam praecelso munere dignum eum reddunt pietas insignis, studium pastorale, peritia doctrinalis necnon virtutes benignitatis et humilitatis, quae elus animum exomant. In ipso fiduciam Nostram collocamus, eum optimis ominibus sincero mentis affectu prosequimur.

Tibi, Venerabilis Frater Noster, dignus et idoneus erit Goadiutor.

Nunc vos omnes, Venerabiles Fratres, ad pastorales vestras reditis curas, laeti operam contulisse modo sic perspicuo ad deliberationem, quae est Ecclesiae vestrae validum praesidium peculiareque decus.

Hoc Synodi felix momentum debet manere pignus unitatis actionis animorumque communionis “in vinculo pacis” simulque apostolatum vestrum dirigere, arcta servata unitate sensuum animi et propositorum cum omnibus fidelibus electae istius portionis Ecclesiae Universalis.

In communi sollicitudine Nostri vestrique animi de Ecclesiae Ucrainae bono, pastorali studio vestro commendamus sanctam causam vocationum sacerdotalium, dum vota facimus atque preces fundimus, ut candidati in sorte Domini vocati crescant atque formentur in spem Ecclesiae Ucrainae.

Per intercessionem Matris Dei, a Domino poscimus omnibus vobis, clero, religiosis viris atque mulieribus et universis Christilidelibus Ecclesiae Ucrainae caritatis paschalis laetitiam omnisque solacii abundantiam.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana