Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES OPERIS FUNDATI «LATINITAS»

Die XV mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXVI

 

Dilecti fratres et sorores,
linguae Latinae studiosi,

Iucundus est mihi conspectus vester, qui his temporibus linguam Latinam impigri excolitis et provehere nitimini.

Statuistis diem festum Latinitatis et Certamen Vaticanum hoc anno maiore cum sollemnitate propter has duas causas celebrare: etenim decem anni abierunt ex quo Paulus VI, Decessor meus recolendae memoriae, Chirographo a verbis “Romani Sermonis” incipiente, Opus Fundatum, cui nomen “Latinitas”, provide condidit. Cui haec proposuit: “omnia incepta publica et privata fovere atque tutari eo contendentia, ut promoveatur:


a) usus linguae Latinae inter homines diversi sermonis, in conficiendis, ad altioris doctrinae rationem, scriptis, maxime ad Ecclesiae cultum ingenii pertinentibus, in catholicis studiorum Universitatibus, in Seminariis dioecesanis;
b) studium linguae et litterarum Latinarum classicarum, quae dicuntur, et Medii Aevi”.

Non est dubium quin per hos decem annos sedulo sitis conati ea quae Decessor meus edixit, pro viribus ad effectum adducere ac quidem inter difficultates nec paucas nec leves.

A nonnullis ponitur quaestio utrum lingua Latina servari possit hac aetate, qua homines et res tam celeri mutationi sunt obnoxii, tot nova inventa inducuntur, quae aptis nominibus Latinis novis essent appellanda, praecipue autem ipsa lingua Latina in multis scholis non amplius docetur; quaeritur scilicet utrum ea, quasi pretiosus thesaurus, sed ad praesentia non amplius pertinens, iam sit reponenda an adhuc quendam locum, saltem in hominum litteris excultorum societate, possit obtinere.

Id fieri posse documento est Opus Fundatum vestrum et Certamen Vaticanum, necnon aliorum peritorum atque etiam iuvenum studium et cura de hoc venerando sermone. Ut autem hoc efficiatur, necessaria sunt, fortasse praeter novas methodos didacticas, plurima verba, quibus ea significentur Latine, quae haec tempora pepererunt. Scio vos magno cum labore incumb ere ad “Lexicon recentis Latinitatis” apparandum, qua in re liberali adiumento Apostolicae Sedis fruimini.

Deinde vos hoc festo Latinitatis die etiam memoriam recoluistis sexti decimi saeculi elapsi a Sancti Augustini conversione, ac quidem ludo scaenico Latino, cuius personae fuerunt alumni studiorum Universitatis et scholarum superioris ordinis almae huius Urbis. Huius ludi verba deprompta sunt, cum delectu, e Sancti Augustini opere praeclaro, quod “Confessiones” inscribitur. Vobis, dilecti iuvenes, ex animo plaudo. Sanctus Augustinus in adulescentia sua difficultates expertus est, quibus fortasse et vos laboratis; sed fuit acerrimus veritatis inquisitor, qui, gratia Dei adiutus, viam salutis invenit et in ea constanter ambulavit, lumen effectus Ecclesiae et orbis occidentalis.

Praeterea Sanctus Augustinus fuit etiam artifex Latinitatis christianae; quod etiam quasi quidam fructus eius conversionis potest haberi. Qui cum esset disciplinae rhetoricae doctor uberrimus, elegantias linguae Latinae optime noverat; re quidem vera, cum ad litteratos se convertebat, ut mirabili opere “De doctrina christiana”, eius oratio altius exsurgit; cum vero ut pastor plebem alloquebatur, sermonem eius captui accomodavit, dicens: “Melius est nos reprehendant grammatici quam non intellegant populi”. Ille vos hortari videtur ut ea utamini linguae Latinae ratione, quae sit plana ac dilucida, non nimis exquisita et obscura.

Vos ergo, qui adestis, et sodales vestros, qui absunt, amanter exhortor ut in nobili labore perstetis. Magisterium vero Ecclesiae non desinit sacrorum alumnos monere ut linguae Latinae studio vacent.Nota sunt verba Concilii Vaticani Secundi: “eam linguae Latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adibere possint”. Novus vero Codex Iuris Canonici rem eorum animis ita inculcat: “Institutionis sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurate linguam patriam edoceantur, sed etiam linguam Latinam bene calleant”.

Demum nunc iuvat me iis praemia tribuere, qui in hoc Certamine Vaticano poesi aut prosa oratione victores evaserunt.

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana