Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNIS PAULI PP. II

CONSISTORIUM ORDINARIUM PUBLICUM

 

Feria secunda, die XXIX mensis Ianuarii, anno MCMXCVI, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani, fuit Consistorium ordinarium publicum, cuius acta ex ordine referuntur:

I - Introductio

Summus Pontifex, stans, signavit se signo crucis et cantavit versum Deus in adiutorium ad horam Sextam inchoandam, adstantibus Patribus Cardinalibus, sacris Praesulibus et Romanae Curiae Praelatis quibus intimari solet, deinde praesentes certiores fecit de tractandis in Consistorio hisce verbis:

Venerabiles Fratres, opportunitatem iam singuli perpendistis beatum Ioannem Grande Román et beatum Ioannem Gabrielem Perboyre in Sanctorum numero censendi et sententiam vestram per litteras aperuistis. Unum idemque vos sentire et Canonizationi favere ostendistis.

Itaque omnes huc vos convocavi ut una simul peragamus et consilium ultimum capiamus de sanctorum caelitum honoribus iisdem Beatis decernendis; sed et quaedam tractabimus cum ad regimen Ecclesiae tum ad vestrum Collegium pertinentia.

Cum autem agatur de consilio magni momenti in vita Ecclesiae, in primis Domini laudes psallendo narremus, eius verbum fidentes audiamus, enixas effundamus preces ut ille sua gratis mentes nostras illuminet nobisque ostendat quid sibi gratum sit, qui ad incrementum Ecclesiae proficiat.

II - Peroratio de canonizationis causa et perpensio votorum

P. D. Albertus Bovone, archiep, titulo Caesarien. in Numidia, Congregationis de Causis Sanctorum Pro-Praefectus, brevem excursum habuit sive de Beatorum vita sive de Causarum processu apud eandem Congregationem habito, instanterque eorum canonizationem petiit; tunc Ss.mus ad cardinales et praesules allocutionem ad eorum vota pro canonizatione perpendenda sic habuit:

Apud Congregationem de Causis Sanctorum, ut a Ven. Fratre Alberto Bovone, Archiepiscopo Caesariensi in Numidia et eiusdem Congregationis Pro-Praefecto, accepimus, omnia que opus sunt ut beati Ioannes Grande Román et Ioannes Gabriel Perboyre in Sanctorum numero censeantur feliciter sunt expleta.

Sed et vos, Venerabiles Fratres, antequam hoc Consistorium celebraretur iam per litteras mentem vestram singuli aperuistis et declarastis ipsos Beatos, attentis praesertim nostrorum temporum adiunctis, tamquam vitae christianae et sanctitatis exemplaria Universae Ecclesiae esse proponendos.

Cum autem de re maximi momenti agatur, antequam consilium certum et definitivam capiatur et statuantur dies quibus iidem Beati in Sanctorum album adscribantur, si quis vestrum opportunum existimet aliquid addere, fidenter manifestare velit quid sentiat.

Hic Beatissimus Pater quievit aliquantulum deinde, nemine contradicente, sic peregit:

Gaudeo et letor, Venerabiles Fratres, quod existimastis totius Ecclesie venerationi beatum Ioannem Grande Román et beatum Ioannem Gabrielem Perboyre esse proponendos. Itaque, auctoritate Dei omnipotentis, Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, decernimus ut beatus Ioannes Grande Román et beatus Ioannes Gabriel Perboyre, una cum beato Aegidio Maria a Sancto Ioseph, die secunda mensis Iunii anni millesimi nongentesimi nonagesimi sexti in Sanctorum album referantur.

III - Optiones ad ordinem presbyterorum

Ad iuris normam rev.mus Franciscus Arinze optavit ad ordinem presbyterorum retenta diaconia Sancti Ioannis a Pinea pro hac vice ad titulum evecta; rev.mus Antonius Innocenti optavit retenta diaconia Sanctae Mariae in Aquiro pro hac vice ad titulum evecta; rev.mus Paulus Augustinus Mayer optavit retenta diaconia Sancti Anselmi in Aventino pro hac vice ad titulum evecta; rev.mus Ioannes Hieronymus Hamer optavit retenta diaconia Sancti Sabae pro hac vice ad titulum evecta; rev.mus Iosephus Tomko dimissa diaconia Iesu Boni Pastoris optavit ad titulum Sanctae Sabinae; rev.mus Andreas Maria Deskur optavit retenta diaconia Sancti Caesarei in Palatio pro hac vice ad titulum evecta; rev.mus Paulus Poupard dimissa diaconia Sancti Eugenii optavit ad titulum Sanctae Praxedis; rev.mus Eduardus Gagnon dimissa diaconia Sanctae Helenae optavit ad titulum Sancti Marcelli; rev.mus Alfonsus Maria Stickler optavit retenta diaconia Sancti Georgii in Velabro pro hac vice ad titulum evecta.

Eandem optionem per procuratorem fecerunt rev.mus Simon Lourdusamy, Protodiaconus, retenta diaconia Sanctae Mariae de Gratiis extra Portam Equitum pro hac vice ad titulum evecta; necnon rev.mus Rosalius Iosephus Castillo Lara retenta diaconia Dominae Nostrae de Coromoto pro hac vice ad titulum evecta.

Et omnes novorum titulorum Bullas seu Apostolicas sub plumbo Litteras de manu Ss.mi acceperunt.

IV - Novus Protodiaconus

Per optiones supra recensitas vacans officium Protodiaconi rev.mus Eduardus Martínez Somalo, Diaconus Sanctissimi Nominis Iesu, suscepit, confirmante Domino Apostolico.

V - Confectio Instrumenti actorum

Statim ac Ss.mus post precationem pro sancta Ecclesia benedictionem impertivit, Magistro celebrationum domni Papae rogante, adstantibus Protonotariis Apostolicis ut iuridica instrumenta de omnibus supra recensitis conficerent, de more mandatum est, et laude omnipotenti Deo reddita Consistorium est absolutum.

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana