Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

CONSISTORIUM ORDINARIUM PUBLICUM

 

Feria quinta, die XXII mensis Maii, anno MCMXCVII, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani, fuit Consistorium ordinarium publicum, cuius acta ex ordine referuntur:

I - Introductio

Summus Pontifex, stans, signavit se signo crucis et cantavit versum Deus in adiutorium ad horam Sextam inchoandam, adstantibus Patribus Cardinalibus, sacris Praesulibus et Romanae Curiae Praelatis quibus intimari solet, deinde praesentes certiores fecit de tractandis in Consistorio hisce verbis:

Venerabiles Fratres, opportunitatem iam singuli perpendistis beatam Hedvigem et beatam Teresiam Benedictam a Cruce in Sanctorum numero censendi et sententiam vestram per litteras aperuistis. Unum idemque vos sentire et Canonizationi favere ostendistis.

Itaque omnes huc vos convocavi ut una simul peragamus et consilium ultimum capiamus de sanctorum caelitum honoribus iisdem Beatis decernendis; sed et quaedam tractabimus cum ad regimen Ecclesiae tum ad vestrum Collegium pertinentia.

Cum autem agatur de consilio magni momenti in vita Ecclesiae, in primis Domini laudes psallendo narremus, eius verbum fidentes audiamus, enixas effundamus preces ut ille sua gratia mentes nostras illuminet nobisque ostendat quid sibi gratum sit, quid ad incrementum Ecclesiae proficiat. 

II - Peroratio de canonizations causa et perpensio votorum

P. D. Albertus Bovone, archiep. titulo Caesarien. in Numidia, Congregationis de Causis Sanctorum Pro-Praefectus, brevem excursum habuit sive de Beatarum vita sive de Causarum processu apud eandem Congregationem habito, instanterque eorum canonizationem petiit; tunc Ss.mus ad cardinales et praesules allocutionem ad eorum vota pro canonizatione perpendenda sic habuit:

Apud Congregationem de Causis Sanctorum, ut a Ven. Fratre Alberto Bovone, Archiepiscopo Caesariensi in Numidia et eiusdem Congregationis Pro-Praefecto, accepimus, omnia que opus sunt ut beatae Hedvigis et Teresia Benedicta a Cruce in Sanctorum numero censeantur feliciter sunt expleta.

Sed et vos, Venerabiles Fratres, antequam hoc Consistorium celebraretur iam per litteras mentem vestram singuli aperuistis et declarastis ipsas Beatas, attentis praesertim nostrorum temporum adiunctis, tamquam vitae christianae et sanctitatis exemplaria Universae Ecclesiae esse proponendos.

Cum autem de re maximi momenti agatur, antequam consilium certum et definitivum capiatur et statuantur dies quibus eaedem Beatae in Sanctorum album adscribantur, si quis vestrum opportunum existimet aliquid addere, fidenter manifestare velit quid sentiat.

Hic Beatissimus Pater quievit aliquantulum deinde, nemine contradicente, sic peregit:

Gaudeo et letor, Venerabiles Fratres, quod existimastis totius Ecclesiae venerationi beatam Hedvigem et beatam Teresiam Benedictam a Cruce esse proponendas. Itaque, auctoritate Dei omnipotentis, Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, decernimus ut beata Hedvigis die octavo mensis Iunii anni millesimi nongentesimi nonagesimi septimi et beata Teresia Benedicta a Cruce die statuendo in Sanctorum album referantur.

III - Confectio Instrumenti actorum

Statim ac Ss.mus post precationem pro sancta Ecclesia benedictionem impertivit, Magistro celebrationum domni Papae rogante, adstantibus Protonotariis Apostolicis ut iuridica instrumenta de omnibus supra recensitis conficerent, de more mandatum est, et laude omnipotenti Deo reddita Consistorium est absolutum.

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana