Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« RENOVANS FACIEM »*

VENERABILIS DEI FAMULA
HELENA GUERRA, VIRGO,
INSTITUTI OBLATARUM SPIRITUS SANCTI,
VULGO SORORUM A SANCTA ZITA, FUNDATRIX,
BEATA RENUNTIATUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — « Renovans faciem terrae » Spiritus Sanctus (1), « quem Deus effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum » (2), penitius noscatur oportet atque impensius exoretur hisce temporibus, quibus frigescente caritate populi facti sunt religionis indiligentes et, a rebus aversi sempiternis, huius saeculi potius expetunt utilitates atque praesidia. Ad quod efficiendum Deus, « qui infirma mundi eligit » (3), a sacram ascivit virginem, Helenam Guerra, Oblatarum Spiritus Sancti, Sororum a Sancta Zita vulgo appellatarum, auctorem et magistram, quam hodie in Beatorum Caelitum album sollemni ritu ascribere gaudemus. Urbs vero Luca in Etruria, quae recentiore praesertim aetate quasi quoddam seminarium facta est hominum sanctimonia illustrium, lectissimam hanc Ecclesiae alumnam se progenuisse gloriatur. Ubi, Antonii Guerra et Faustinae Franceschi filia, die vicesimo tertio mensis Iunii anno millesimo octingentesimo tricesimo quinto, immaturo quidem partu edita, eodem die tincta est aqua salutis. Parentes censu clari, christianis virtutibus clariores, in caelestem tutelam Sanctae Zitae, eiusdem urbis eximii decoris, eam tradiderunt atque a cunabulis ad pietatem instituendam curarunt. Rari exempli mater, suavitatem quandam austeram et solidam secuta, ut a corruptelarum illecebris filiam prohiberet, domestica eam uti voluit disciplina atque adeo publicum adire ludum non sivit, sed privatos adhibuit magistros. Die quinto mensis Iunii anno millesimo octingentesimo quadragesimo tertio Helena ingenti cum animi ardore, summo cum gaudio, confirmationis Sacramentum suscepit, scilicet Spiritus Sancti locupletata est muneribus eiusque superno robarata vigore; atque tunc persensit, quod ait Sanctus Augustinus: « Quid amabilius et quid suavius et quid sanctius Spiritu Sancto? Amor Patris et Filii ipse est, per quem omnes sunt sancti, quicumque sunt sancti » (4). Postero anno ad Iesum, sub specie panis praesentem, parvula sponsa albata accedens, caelesti epulo primum refecta est. Cum vero temporibus illis consuetudo mensam divinam cotidie participandi nondum invaluisset, est tamen id assecuta, ut exinde Eucharisticam dapem singulis diebus sumere permitteretur. Qua recreata cibo, magnas faciebat progressiones ad virtutem atque, quamquam in saeculo adhuc vitam agebat, in caelo potius videbatur conversari. Singulari praestans ingenio, altioris ordinis disciplinis suo marte se excoluit, atque sermoni Latino condiscendo tantam operam dedit, ut e Sacris Litteris Ecclesiaeque Patrum libris eam posset haurire doctrinam, quam e pluribus eius scriptis non sine admiratione cernimus elucere. Apostolico infiammata studio, piam quandam societatem iuvenum feminarum, a « Spiritualibus Amicitiis » appellatam, instituit, cui propositum esset, ut sodales vitam christianam ducerent absolutissimam alienamque procurarent salutem. Ex qua, laetis aucta incrementis, fructus percepti sunt nec pauci nec leves. Ut puellas rusticas ad Almam Deiparam praecipuis venerandam obsequiis adduceret, « Hortuli Mariae » exstitit auctor, in quem congregatae certam definitamque virtutem, floris nomine significatam, eiusdem Dei Genetricis hanori impensius colerent. Sodalitati Filiarum Mariae, cuius sedes princeps est ad templum Sanctae Agnetis extra moenia Urbis, ipsa nomen dedit, omnique deinde ope annisa est, ut Augustae Virginis cultum promoveret atque socias, quibus ut antistita praeerat, ad christianae vitae rationem ineundam persequendamque, datis etiam litteris sapientissimis, confirmaret. Pauperes iacentesque cupiens relevare, qua erat caritate, Vincentiano mulierum coetui se addixit, et, cum cholera morbo Luca agerque vexaretur conterminus, nulli parcens labori, aegrotis, maxime iis, qui egestate premerentur, assedit. Divino autem Numine ducta, quod magnis ac diuturnis exoraverat precibus, nonnullas pias iuvenes Lucenses in domum a se conductam congregavit, ubi communis vitae quandam rationem, licet veste indutae saeculari, servarent, atque puellas in catholico ludo, quem iis ibidem patere voluit, ad religionem instituerent et ad humanitatem informarent. Pietatis moderatore ipsius iu- bente, leges perscripsit consilii plenas, quibus sociae obstringerentur. Quandoquidem autem opera, quae ad assequendam sanctimoniam pertinent propagandamque gloriam Dei, difficultatibus obstrui solent, Famula Dei sodalitatis a se conditae causa acerbissimos est perpessa cruciatus: in plurium enim civium incidit invidiam, urbanis malevolorum sermunculis est afflicta, angustiis pressa rei familiaris, maxime vero doluit discessu nonnullarum, quae spirituali eius familiae sese addixerant. Denique, postquam e multis rebus, quae obstabant et impediebant, se expedivit, atque conatus piam eius societatem aliis aggregandi sodalitatibus cecidere in irritum, Helena Lucae domum emit pecunia, quae ei hereditate obvenerat; haec sedes princeps facta est sacrarum virginum, quarum illa mater fuit legifera, quaeque a Sancta Zita sunt nuncupatae; cui nomini postea praeposita est appellatio Oblatarum Spiritus Sancti. Die enim quarto mensis Novembris anno millesimo octingentesimo octogesimo secundo Lucensis Archiepiscopus sodalitatem a Famula Dei institutam rite probavit, eamque et quinque socias religiosam sumere vestem permisit. Familiae huic suae, cui propositum fuit, ut caelestis Paracleti cultum proveheret puellasque ad christianae legis rationem educaret, Helena praefuit cum prudentia et fortitudine, estque simul filias omnes praecipuo complexa amore. Quam ut non solum numero sed etiam, ac quidem maxime, virtutibus augeret, studiose est conisa. Quae iam ante hanc religiosam sodalitatem constitutam in apostolatus campo praeclara patrarat facinora, eadem condita, vel ampliore cum industria in Regno Dei propagando desudavit. Plurimis enim editis scriptis pietatem vulgavit in populum; scilicet libellis dilucido ac persuasibili genere a se conscriptis sive pueros sive puellas sive quosvis fideles ad christianas virtutes definitamve pietatis formam constanter sequendam studuit vocare. Nonnulla etiam instituit sodalicia, ad quae qui essent consociati, vitam componerent sanctius et supplicationes Dea faciendas geminarent. Germana cum esset Ecclesiae filia, eius necessitatibus ipsa vehementer afficiebatur nihilque omittebat, quominus mala, quae ei ingruerent, propulsaret, bona, quae eius conducerent profectui, efficeret, atque sollemne habebat divina ei impetrare auxilia et cruciatus huius rei causa sponte sustinere. Praeterea allaborabat magnopere, ut Evangelium quam latissime in regiones ethnica superstitione caligantes perferretur; quam ob rem conquirebat omne genus subsidia, ut verbi divini praeconibus praeberet adiumentum; atque, testamentum faciens, mandavit, ut pecunia, in suum impendenda funus, Operi fidei propagandae traderetur. Hoc autem fuit in Famula Dei praecipuum, hoc singulare munus eidem praestitutum, studium scilicet cultum Spiritus Sancti promovendi; pro certo enim habuit immensa caelestium donorum copiam in Ecclesiam posse effundi atque prodigia, in Hierasolymitano cenaculo Pentecostes die patrata, iterari, si christifideles hanc pietatis rationem nova amplecterentur animorum alacritate. Indefatigata igitur Sancti Spiritus nuntia eo dedita contendit opera, ut illam sive verbis sive scriptis suaderet, et hoc divinum Numen, quod sanctitatis fons est et origo, non intermissis precibus obsecraretur. Eius impulsu Leo PP. XIII, Decessor Noster, imm. mem., Litteras Apostolicas, anulo Piscatoris obsignatas, anno millesimo octingentesimo nonagesimo quinto conscripsit, quibus per sollemnia sacrae Pentecostes peculiares supplicationes commendavit catholicis omnibus, atque duobus annis post praeclaras illas Encyclicas edidit Litteras, quibus a verbis « Divinum illud munus » initium est, ut fidelium mentes animosque ad Divinum hunc Spiritum, diligentius cognoscendum colendumque, converteret. Tot vero exanclatis laboribus, Helena, virtutibus « splendens » — hoc enim nomine « fulgens » significatur —, e providentis Dei consilio, avertere se a vitae actione coatta est, ut victimam se praeberet acceptissimam Deo animumque locupletaret exquisitioribus ornamentis. Calumniae enim ei instructae sunt, ita ut, tamquam non idonea ad munus antistitae, e suo gradu deiceretur atque velut in umbra iuberetur latere. Quod animo aequo et submisso tolerans et a rebus abstracta humanis, ad caelestis Sponsi complexum se paravit. Denique, die undecimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo quarto decimo, in pervigilio Paschatis, morbo absumpta, postquam hoc verbum « Credo » elocuta est, mortalem hanc vitam deposuit virgo humilis, pia et fortis, ad sempiternam, inenarrabilibus gaudiis affluentem, surrectura. Mortuum corpus in publico sepulchreto Lucensi conditum fuit, unde anno millesimo nongentesimo duodevicesimo translatum est in domum principem sodalitatis religiosae, ab ipsa Famula Dei constitutae. Increbrescentem autem eius famam sanctitatis Deus caelestibus signis visus est confirmare. Quapropter Causa de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis agi coepta est, atque, post ordinarios, quos dicunt, processus, Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum Congregationem instituendae, a Pio PP. XI, fel. rec., Decessore Nostro, die quinto mensis Maii anno millesimo nongentesimo tricesimo sexto, obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus Venerabilis Helenae Guerra est disceptatum; quas, omnibus expensis et perspectis, Servam Dei heroum in modum coluisse Pius PP. XII, item Decessor noster, edito decreto die vicesimo sexto mensis Iunii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio, edixit. Exercita postea quaestione de miraculis, quae eadem deprecante a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter exquisita, Nos die undecimo mensis Martii hoc anno de duobus pronuntiavimus constare. Unum autem superfuit excutiendum, an Famula Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensenda; quod quidem dubium propositum est a. Venerabili Fratre Nostro Clemente Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara, Episcopo Veliterno, huius Causae Ponente seu Relatore. Omnes autem Purpurati Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi Patresque Consultores id fieri posse cunctis suffragiis affirmarunt. Nos igitur, postquam enixas ad Deum preces admovimus, ut ad huiusmodi ferendam sententiam superni luminis copiarli impetraremus, die decimo nono mensis Aprilis hoc anno, ad Venerabilis Famulae Dei Helenae Guerra sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus. Quae cum ita sint, Nos, vota Oblatarum Spiritus Sancti, Sororum a Sancta Zita vulgo nuncupatarum, explentes, harum Litterarum vi atque auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus, ut Venerabilis Dei Famula Helena Guerra, Virgo, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque corpus ac lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, pubii- cae christifidelium venerationi proponantur, atque etiam, ut eiusdem Beatae imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illa quotannis recitetur Officium de Communi Virginum cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis approbatis celebretur, iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in Archidioecesi Lucensi, cuius intra fines Beata ipsa orta est diemque obiit supremum, itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Institutum Oblatarum Spiritus Sancti, vulgo Sororum a Sancta Zita, utitur, ab omnibus christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, a sacerdotibus omnibus, ad tempia seu sacella in quibus eiusdem Beatae festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Helenae Guerra, servatis servandis, supra dictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, intra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ac Decretis de non cultu editis, ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis sigillo munita, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die XXVI mensis Aprilis, Dominica IV post Pascha, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

DOMINICUS. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 337-342.

(1) Cfr. Ps. 103, 30.

(2) Cfr. 1 Tim., 3, 5.

(3) Cfr. 1 Cor., 127.

(4) De Spir. et Anim.; P. L. 40, 820.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana