Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« URBS ROMA »*

AD DIGNITATEM ET HONOREM
BASILICAE MINORIS EVEHITUR
ECCLESIA IMMACULATO CORDI B. MARIAE V.
IN URBE DICATA.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Urbs Roma, per sacram Beati Petri Sedem caput terrarum orbis effecta, templorum numero ac maiestate numquam non praeclara fuit atque illustris; at recentiore aetate, plurimum increscente multitudine civium, novae sacrae aedes haud paucae, ubi insulae surgunt populo perfrequentes, exstructae sunt, ne, siquidem habitantium commodis affatim esset consultum, animorum curae apta deessent domicilia. In quibus excellit ecclesia Immaculato Cordi Beatae Mariae Virginis dicata, ad quam excitandam perficiendamque Decessores Nostri Benedictus Pp. XV, Pius Pp. XI et Pius Pp. XII egregium contulerunt studium, labore impigro incubuere Missionarii Filii Immaculati Cordis eiusdem, quibus templum est concreditum. Eleganti manu et opere magnifico exaedificata moles quasi Romanam praefert maiestatem estque tanta eius amplitudo, ut permagnum Christifidelium numerum capere possit. Quae cum solum anno MDCCCCLII sit ad finem perducta, tamen sedes iam evasit illius pietatis formae, qua peculiari catione excolitur Immaculatum Cor Beatae Mariae Virginis, cui, cum saeviente bello discordia totum quateret mundum, Pius Pp. XII, Decessor Noster imm. mem., piissimo sane ductus consilio, devotum voluit universum genus humanum. Ut autem huic tempio, non modica iam laude ornato, maior adiungeretur honor, dilectus filius Petrus Schweiger, religiosorum sodalium, qui supra sunt dicti, Moderator Generalis, submisse Nos rogavit, ut Basilicae Minoris nomine ac iure id donaremus. Quibus precibus, Venerabilis Fratris Nostri Clementis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Micara, Episcopi Veliterni Nostrique hac Alma in Urbe Generalis in spiritualibus Vicarii, commendatione suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis in Urbe Roma consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Maii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 696-697.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana