Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI CATHOLICO

BEATA MARIA VIRGO CAELO RECEPTA PRIMARIA PATRONA
 ELIGITUR DIOECESIS GREENSBURGENSIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui catholico gloriantur nomine, incolae dioecesis Greensburgensis peculiari animorum alacritate excolere perhibentur ac venerari Almam Deiparam sideribus receptam. Iamvero dioecesis Pittsburgensis, a qua Greensburgense territorium anno MCMLI fuit seiunctum, olim eidem Dei Genetrici in Caelum Assumptae erat dicata; praeterea plura in Greensburgensi iurisdictione inveniuntur templa Marialia, testimonia scilicet luculenta pietatis, qua populus ille, a variis gentibus Europae originem ducens, a pristina aetate in Beatam Mariam Virginem ferri consuevit. Quibus permotus, Venerabilis Frater Gulielmus G. Connare, Greensburgensis Episcopus, Nos rogavit, ut Deiparam Caelo receptam dioecesis suae supernam renuntiaremus tutricem. Nos autem, quibus nihil est potius quam ut religio marialis permagnis augescat incrementis, huiusmodi precibus libenter statuimus concedere. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem Caelo receptam totius dioecesis Greensburgensis primariam apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana