IOANNES PP. XXIII
EPISTULA APOSTOLICA
CELEBRANDI CONCILII OECUMENICI
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SUPPLICATIONE HABENDA
PROXIMO FESTO PENTECOSTES PRO
CONCILIO OECUMENICO VATICANO II
Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
Celebrandi Concilii Oecumenici postquam inivimus propositum, supplices Deo cotidie admovimus preces, ut misericordiae suae abundantiam in Ecclesiam eiusque Pastores effunderet. Concilium enim opus grande est, cui hominum non sufficiunt vires: sed per Redemptorem Nostrum vim efficacitatemque obtinet, qui, Apostolos suos benigne alloquens, se rogaturum Patrem promisit ut alium Paraclitum ipsis daret, Spiritum veritatis: « Ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis » (1).
Ea quidem de causa saepissime hortati sumus vos, Venerabiles Fratres, et fideles omnes, sacrorum in primis alumnos, pueros, aegrotos, ut per ingeminatas cunctorum preces atque oblata Deo sacrificia, Omnipotentis Dei indulgentiam consequeremur et gratiam.
Laetanti animo conspeximus et divini auxilii et vestrae sedulitatis argumenta: quandoquidem quod suavissima ex spectatione in Coenobio Basilicae Ostiensis nuntiavimus, res iam exstat magna consideratione digna, quae Patrum Cardinalium atque sacrorum Antistitum admirationem et concordem plausum excitat: piamque fidelium plebem in universo orbe gaudio complet sancto. Quod autem modicum semen apparebat, in arborem crescit virentem, frontibus, floribus, fructibus conspicuam, quae magnam spem, in Ecclesiae decorem, portendit.
Misericordias Domini in aeternum cantemus, Eique gratias humiliter agamus, quoniam largissima ope tantum prosperavit inceptum.
Cum autem labores Concilio apparando impensiores fiant, atque iterandarum precum necessitas magis magisque persentiatur, exoptamus, Venerabiles Fratres, ut proximo adventante festo Pentecostes, sollemni praemissa — ut mos est — novendiali supplicatione, flagrantes in universa Ecclesia Nobiscum admoveantur Spiritui Sancto preces, ut eis praesertim adsit, qui parando Concilio operam sollerter impendunt: mentes visitet, superna gratia impleat, fons vivus, ignis, caritas.
Deiparae Virginis Mariae, quae est mater gratiae et Concilii patrona caelestis, potens advocetur intercessio; atque votis indulgeat S. Ioseph, eius Sponsus castissimus, cui nuper Concilium fidenter commisimus.
Sollemni huic supplicationi splendorem addere volentes, proximo die Pentecostes in Basilica Petriana, quae erit Concilii sedes, quibusdam Episcopis ad Evangelium in longinquis oris nuntiandum electis consecrationem Ipsi conferemus.
Cupimus praeterea ut opportuna incepta foveantur et multiplicentur, quae fidelium mentibus proximi Concilii Oecumenici momentum atque proposita illustrent.
Plane speramus, Venerabiles Fratres, fore ut Deus Omnipotens atque beati Caelites aurem suam precibus accommodent nostris; atque Ecclesia, suo splendore fulgens, praebeat cunctis mirum unitatis, veritatis caritatisque spectaculum, quod conspicientes ad eam trahantur, qui extra maternum eius sinum ad haec usque tempora degunt.
Qua freti fiducia, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, et gregi unicuique vestrum concredito, Apostolicam Benedictionem effusa caritate impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XI mensis Aprilis anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
(1) Io. 14, 26.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana