Index   Back Top Print

[ LA ]

  HOMILIA IOANNIS PP. XXIII
IN DIE CORONATIONI HABITA

Die IV Novembris mensis, a. 1958

 

Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales,
Archiepiscopi, Episcopi,

qui vel coram adstatis vel animo praesentes estis sacris hisce ritibus, quibus Nos, licet immerentes, gravissimum Summi Pontificatus onus sollemniter auspicamur; itemque vos omnes, quotquot in catholico terrarum orbe ex variis civium ordinibus carissimos habemus filios, qui, etsi tot mortalis huius vitae curis angustiisque distenti, aeternorum tamen bonorum, ad quae potissimum spectandum est, non immemores estis: paterno amantissimoque vos salutamus animo.

Prope maxima Apostolorum Principis monumenta convenimus, cuius supremum munus Nobis, utpote eius Successori, concreditum est; ac Petri vocem hac memoranda hora Nobis audire videmur, quasi saeculorum cursum transvolantem; utriusque etiam Ioannis vocem libenter veluti excipimus, qui Divino Redemptori propinquiores fuerunt ac sunt, et quorum suave et honorificum nomen Nobis indere placuit.

Hisce autem diebus, arcanis eventibus trepidationeque plenis, dum aures praebemus Nostras vocibus innumeris, quae ab hominum multitudinibus ad Nos perveniunt, si ex una parte communis laetitiae sensus significationesque, quibus Nostra ad Summum Pontificatum evectio consalutata est, haud parum

Nobis solacii afferunt, ex altera vero ancipitem et anxium Nostrum efficit animum multiplex ea ingentium munerum varietas, quae in Nostros incumbum umeros; munera dicimus, quae hinc inde Nobis diversis modis significantur et quae alii aliter intra certos definitosque terminos proponunt pro suo cuiusque ingenio, pro gerendarum rerum experientia et pro peculiari ratione, qua ipsi vel singulorum vel ipsius societatis vitam intellegum. Sunt enim, qui Pontificem potissimum praeoptant vel in publicis civitatum rebus procurandis versatum, vel rei diplomaticae peritum, vel variarum omnium disciplinarum scientia praeditum, vel ordinandae communis omnium vitae prudentem, vel talem denique Pontificem, cuius animus omnia progredientis aetatis incrementa, nullo debito discrimine habito, amplectatur.

Attamen, Venerabiles Fratres et dilecti filii, ii omnes minime illud prosequuntur iter, quo incedere oporteat, cum Summi Pontificis speciem sibi fingant, quae recto consilio propositoque haud sit plene consentanea.

Etenim novus Pontifex per suae vicissitudines vitae illi Iacobi Patriarchae filio comparari potest, qui fratres suos gravissimis affectos aerumnis coram excipiens, eis se amantem et complorantem ostendit, dicens: «Ego sum ... Ioseph, frater vester » (1). Novus Pontifex, dicimus, imprimis Evangelicam illam praeclarissimam imaginem in se refert, qua Bonus Pastor a Ioanne Evangelista iis verbis describitur quae ex divino Salvatoris ore profluxerunt (2). Ipse ovilis ostium est: « Ego sum ostium ovium » (3). Hoc in Iesu Christi ovile, nonnisi Summo Pontifice ductore, quisquam ingredi potest; et homines turn solummodo, cum ei coniunguntur, tuto possunt salvi fieri, quandoquidem Romanus Pontifex Vicarius est Christi, eiusque in terris personam gerit. Quam dulce, quam suave est illam Boni Pastoris imaginem mente repetere, quae in Evangelii narratione tam exquisitis allicientibusque verbis describitur!

Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ea monita, quae ac de re omnium tempoum Romani Pontifices peculiarique modo proximus Decessor Noster Pius XII immortalis memoriae, ediderunt, Nostra itdem facimus, idque potissimum significanterque asseveramus, Nobis peculiarissimo modo corde esse universi gregis Pastorem gerere. Cetera omnia humani animi ornamenta et laudes, doctrina nempe, gerendarum rerum prudentia, rei diplomaticae dexteritas, ordinandarum rerum peritia, hoc idem pastorale munus complere ac ditare quidem possunt, in eius locum autem suffici non possunt.

Praecipuum enim locum obtinet Boni Pastoris studium et sollicitudo, qui ad difficillima quaeque suspicienda sit paratus, qui prudentia eniteat, rectitudine, constantia, nec summum discrimen reformidet. « Boni pastor animam suam dat pro ovibus suis » (4). Quanta refulget pulchritudine Ecclesia Christi,  « ovile ovium » (5) . Pastor « ante oves vadit » (6), quem omnes sequuntur. Has ut defendat, ipse non veretur irruentem lupum pugnando prohibere. Sed mens iam ad ampliora consideranda vocatur : « Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor » (7). His profecto verbis totius missionalis causae amplitudinem et nobilitatem expressam videte. Haec est sane prima, licet non una, Romani Pontificis sollicitudo : cum ea enim multae coniunguntur aliae curae, quae non minoris sunt ponderis. At magis quam, quid agatur, interest nosse, quo animi afflatu et sententia agatur. Quilibet nimirum Summus Pontificatus accipit lineamenta ac veluti vultum quendam a Pontifice Maximo qui eum gerit et ei singularem speciem impertit. Hoc autem pro comperto esto, omnium lineamenta Romanorum Pontificum, qui per saeculorum decursum in apostolicae potestatis fastigium successerunt, repercuti vel potius repercuti debere in vultu Christi, Divini scilicet Magistri, qui terrestria itinera decucurrit hanc potissimum ob causam, ut caelestis doctrinae semen et praeclarissimi exempli funderet lucem.

Iam vero divinarum institutionum praecipuus cardo et praeceptum, quod cetera in se comprehendit et cogit, haec sunt evangelica verba: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde » (8). Magna igitur lex est lenitudo et humilitas. Quotquot estis per orbem terrarum pii et « spiritu ferventes » (9). Deum, quaesumus, adsidua certatione orate pro Pontifice vestro, hoc proposito mentibus consilio, ut is in evangelica lenitudine et humilitate magis magisque proficiat. Nobis id persuasum est, quam plurima emolument a ex huiusmodi exercita virtute esse profectura atque, si talis adsidue fuerit mos Patris omnium fidelium, ingentis momenti utilitates esse exorituras, etiam in humanarum necessitudinum ordine, qui ad sociales et terrestres res spectant.

Libet Nobis denique, Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales et Episcopi, ac dilecti filii Sacerdotes et Christifideles, mentes vestras convertere ad rem Nobis iucundissimam, scilicet memorare hanc celebrationem in diem feliciter incidere, qui animum Nostrum ut sacerdotis et Episcopi recordatione suavissima tangat.

Hoc enim festo die, IV Novembris, quo memoria coronationis novi Pontificis Maximi deinceps recoletur, universalis Ecclesia in sacra liturgia quotannis S. Caroli Borromaei celebrat sollemne. Quem Antistitem Mediolanensem, inter summos gregum pastores annumerandum, iamdiu praecipua attingimus amoris necessitudine. Triginta quattuor enim abhinc annos, in templo eius honori Romae consecrato, ubi cor eius, praeclarissima reliquia, excolitur, augusto Ecclesiae ritu Nos inter Archiepiscopos sumus cooptati.

Nostis Ecclesiam Dei per temporum vicissitudines interdum nonnihil vigoris amisisse et iterum novas collegisse vires. Quo igitur tempore ordini ecclesiastico labenti consulendum erat, S. Carolus ex providentis Dei consilio ad celsissimum ascitus est munus illum restituendi. Cum enim pro viribus annisus esset, ut Tridentini Concilii decreta quam maxime vigescerent eaque ipse Mediolani aliisve in Italiae dioecesibus ad usum deducenda exemplo curaret, merito appellatus est praeclarissimo nomine Magistri Episcoporum; illum Summi Pontifices in consilium adhibuerunt; ille exemplar sanctitatis episcopalis mirandum in modum se praebuit.

In sacra caerimonia, quae ob coronationem Summi Pontificia agitur, licet litaniis nomina inserere Sanctorum Caelitum, quos novus Antistes Sacrorum Maximus peculiari prosequatur pietate. Quam ob rem cum hodie haec enuntiata est precatio: « Sancte Carole, tu illum adiuva », procul dubio incensis animis simul vestra protulistis vota, quibus exoratus caelestia munera cumulate Nobis impetrabit S. Carolus, quem Patronum habemus, cuius Nos praesidio in praesenti uti et usuros esse in posterum confidimus. Amen.


(1) Gen. 45-4.

(2) cfr. Io. 10, 1-21.

(3) Io. 10, 7.

(4) Io. 10, 11.

(5) Io. 10, 1.

(6) Cfr. Ib. Io, 4.

(7) Ib. Io, 16.

(8) Matth. 11, 29.

(9) Rom. 12, 11.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana