Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

CHIROGRAPHUM MISSUM
AD IGNATIUM GABRIELEM TIT. SANCTORUM XII APOSTOLORUM
S. R. E. PRESB. CARD. TAPPOUNI,
PATRIARCHAM ANTIOCHENUM SYROR.,
QUINQUE IMPLENTEM LUSTRA,
EX QUO SACRA PURPURA EST DECORATUS

 

Dilecto Filio Nostro Ignatio Gabrieli Tappouni, Patriarchae Antiocheno Syrorum, quinque impleta feliciter celebranti lustra, ex quo Romana Purpura honestatus est, ex animo gratulamur merita, quibus tot per annorum decursum ipse, Petri Sedi fideliter astrictus, Ecclesiae emolumento et decori consuluit atque bona omina facientes, ut caelesti gratia fultus, spe laetus, viribus integer pastorali muneri se devovere pergat, Apostolicam Benedictionem, quam ad gregem quoque ei commissum pertinere libenter volumus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus V aticanis, die XVI mensis Decembris anno MCMLX.

 

IOANNES PP. XXIII

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana