Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD EUGENIUM S. R. E.
CARDINALEM TISSERANT,
EPISCOPUM OSTIENSEM,
PORTUENSEM ET S. RUFINAE,
QUINQUE LUSTRA IMPLENTEM
EX QUO SACRA ROMANA
HONESTATUS EST PURPURA

HOC MENSE*

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Hoc mense quinque conduntur lustra, ex quo fel. rec. Decessor Noster Pius XI te Sacra Romana Purpura decoravit, amplissimum honorem tribuens meritis, quae elegantia exquisitae doctrinae et diligentia operae, praesertim ut Apostolicae Bibliothecae Praefectus, tibi comparaveras.

Quam fauste redeuntem anniversariam memoriam nolumus silentio praeterire, quin tibi, Venerabilis Frater Noster, gratulationes et salutares adprecationes promamus. Hoc autem perlibenter facimus, cum magni aestimemus reconditas litteras, quas colis, scientiam et copiam rerum, qua polies, navitates, quibus alacer ingenio et viribus vacasti et vacas. Nam praesertim a secretis Sacri Consilii Ecclesiae Orientali praepositi et Ostiensis, Portuensis et S. Rufinae Antistes diligentiae plenam operam impendisti.

Scitu fuit Nobis iucundum percipere te hisce in adiunctis rerum in Gallicae Academiae sodalium numerum asciri, quod quidem honoris fastigium famam et existimationem praeclaram assecutis raro tribui solet. Gaudemus Nobis, gratulamur tibi, gratulamur Patrum Purpuratorum Collegio, cui primus antistas, et Patriae tuae, cui arcto vinculo recordationis et affectus devinciri Nos sentimus.

Laudata virtus ut matutino rore generosa arbor aspersa crescere consuevit. Id tibi ominamur et cupimus, ut, de insignibus conlatis tibi beneficiis Deo gratias persolvens, sincerae fidei studio, sapientia, bonorum inceptorum utilitate, omni decore et ornamento animi magis magisque crescas, et nova tibi merita adicias usque locupletiora.

Divinorum autem munerum auspicem tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Innii, anno MCMLxl, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 9, pp. 490-491.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana