Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD GREGORIUM PETRUM
TIT. S. BARTHOLOMAEI IN INSULA
S. R. E. PRESB. CARDINALEM AGAGIANIAN,
S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE PRAEFECTUM,
QUADRAGESIMO EXACTO ANNO A
LITTERIS APOSTOLICIS « ROMANORUM PONTIFICUM »
 MOTU PROPRIO DATIS,
QUIBUS OPUS A PROPAGATIONE FIDEI PONTIFICII
 TITULO ORNATUM EST

AMANTISSIMO PATRIS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Amantissimo Patris consilio, qui in caelis est (1), id Nos gratiae apponere iustum esse censemus, quod curas sollicitudinesque, a quibus fere nulla Nobis dies abit vacua, ei vel iucundo aliquo eventu vel aliqua praeteriti temporis redeunte memoria relevare placet.

In quibus rebus, quemadmodum anno MDCCCCLIX memoriam repetivimus Epistulae Apostolicae Maximum illud, qua Decessor Noster f. r. Benedictus XV eorum sollertiam incitavit, qui, in terris christianae fidei luce expertibus, divini Redemptoris regno amplificando dabant operam (2), ita nunc gratum est Nobis memoriam proponere Litterarum Apostolicarum Romanorum Pontificum motu proprio die III mensis Maii anno MDCCCCXXII a Decessore Nostro f. r. Pio XI datarum (3), cuius Pontificatus praecipua cura in eo esse posíta videtur, ut sancti Evangelii lumen latius circumferretur in dies. Quae sane Litterae ad recordationem Nostram tantulum operis revocant, quod in eandem rem impendimus, ab anno MDCCCCXXI ad annum MDCCCCXXV, quo scilicet tempore, ad Italiam quod spectabat, Operi praepositi fuimus, quod a Propagatione Fidei appellabant. Per quattuor eos annos, quoniam concreditum Nobis munus, pro modicis viribus Nostris, fideliter et constanter gerere studuimus, intimam idcirco ex eo animi tranquillitatem et laetitiam sumpsimus (4); quod nempe fecimus semina committentes sulcis (5), quos duo pontificalia acta duxerant, a Nobis commemorata: hoc est sive Epistula Apostolica Benedicti XV, sive Litterae Apostolicae Romanorum Pontificum Pii XI; in quas postremas peculiarem quandam considerationem intendimus.

Hae quippe Litterae anno centesimo espleto datae sunt, ex quo primum Lugduni convenit publice Coetus, qui nomen adeptus est Opus a Propagatione Fidei: Opus videlicet illud quod, providentissimo Deo opitulante, pia puella Paulina laricotia condiderat, operariis et famulabus ascitis e Sodalitate piacularem pietatem erga dulcissimum Cor Iesu profitente. Ex hac tenui veluti scatebra rivulus primum manavit, qui, Summis Pontificibus probantibus, hortantibus, in magnum regiumque flumen exiit, cuius salubribus aquis omnia littora essent alluenda interminatarum regionum Christi luce nondum illustratarum (6).

Quae modestissimae puellae tamquam hereditas, cum per integrum saeculum, Consiliis tum Lugdunensi tum Parisiensi saluberrime provehentibus, magna accepisset incrementa, publice fuit S. Congregationi christiano nomini propagando addita, Litteris Apostolicis Romanorum Pontificum motu proprio datis, quibus Summus Pontifex institutum illud et suum faciens nobilitate quadam donavit, et ditavit privilegiis, et Operis Pontificii titolo ornavit, quo uno declarabatur instituti eiusdem propositum egregium (7). Quibus constitutis non modo peropportuni Operis felices probabantur habiti progressus, sed etiam uberiores fructus in posterum providebantur.

Atqui catholicam fidem in terrarum orbem disseminare, haec profecto permagni momenti res est habenda, sive causa ipsa spectetur, sive finis: quandoquidem de amplificando regno Dei, deque sancto Evangelio proferendo agitur, ut universae atque omnes gentes fructibus divinae Redemptionis gaudere possint et participes esse eius uberrimae scaturiginis gratiarum, cuius Christi Sanguis est fons divinus et perennis.

Sed ut hoc impetretur, omnino oportet, in universa Ecclesia idipsum sacerdotes et christifideles coniunctis voluntatibus coniunctisque viribus appetant: omnis enim progressionis spes in rerum disciplina est posita, ex qua tantummodo exitus certus et constans haberi potest (8). Attamen haec vicissim rerum disciplina id quod spectat non consequetur, nisi in unius tantum Consilii fuerit potestate, et ad omnes pertinuerit gentes.

Ex quo plane colligitur, quo « Pontificium Opus a Propagatione Fidei » contendat et qua ratione viaque sua munera obeat. Nam duobus saeculis praeteritis, postquam primum Sacra Congregatio Fidei Propagandae exstitit, Opus istud, Decessore Nostro S. Pio X auspice, eam facultatem consecutum est, ut catholicarum Missionum universitati certa ratione et via ... consuleret ... ita quidem ut et corrogatae apud omnes nationes ab omnibus, quotquot essent, Ecclesiae filiis vel minutae stipes in unum acervum, universe Missionibus tuendis destinatum, colligerentur, et haec pecunia omnis potestati quidem arbitrioque committeretur Nostro dumtaxat et Sacrae Congregationis Christiano nomini propagando (9). Quae quidem stipes corrogandi universalis ratio erat et est omnium opportunissima ad prospiciendum singularum Missionum necessitatibus, cum per eam liceat aequabiliter atque ordine universas administrare Missiones maiore cum earum emolumento ac stabilitate (10).

Ad quem exitum ut perveniretur Decessor Noster nova ratione Opus illud constituit atque ordinavit, quocum duo illa consociavit Opera, quae a Sancta Infantia et a Sancto Petro Apostolo ad cleri indigenae institutionem (11).  vocabant. Quibus praeceptis haec subiecit: Pro certa autem habemus Episcopos ceterosque sacrorum Antistites in hac causa omnem operam studiumque, apud suam quemque Ecclesiam, Nobis navaturos, adhibita in primis Consociatione Cleri Missionaria, quae dicitur (12).

Quae praescripta quam fuerint necessaria et provida non modo confirmant quae Nosmetipsi, utpote primi Operis in Italia Praesides, sentimus, verum etiam quae lisce quadraginta annis facta sunt. lisce vero diebus commemoratum actum ex eo vel maius capere momentum videtur, quod Concilium Vaticanum II instat, in quod mentem animumque cuncti homines intendunt, qui tamquam inscriptum in fronte christianum nomen habent. Etenim hic eventus iam nunc magnas suavesque utilitates, ad Missiones quoque quod attinet (13), universo terrarum orbi praenuntiat; cum merito sperandum sit, Ecclesiae filios ex Conventu illo gravissimo et amplissimo incitamentum esse sumpturos ad catholicam fidem dilatandam; per ea maxime Pontificia Opera, de quibus dicimus.

Nihil igitur dubitamus quin sacrorum Antistites summa alacritate pergant iisdem Operibus aspirare, actioni eorum sacerdotum diligentissime obsecundantes, qui vel in singulis nationibus vel in singulis dioecesibus ipsis Operibus praepositi sunt.

Industriam praeterea necesse est exacuere Coetuum, qui aut in tota dioecesi aut in singulis paroeciis Missionibus favent; idque praesertim efficiendum est et sociorum magis magisque incensa pietate, et circulis studii causa conditis. Qui circuli quanto fructui esse possint vel ex eo conficitur, quod plurimum conferre possunt cum ad nobilissimorum populorum originem, mores, instituta, litteras cognoscenda, tum ad propensionem puerorum animis iniciendam ad sacra munia; quos multos facienda messis exspectat.

Generatim velimus filios Nostros, suae professione fidei dignos, diligentius diligentiusque secum illud meditari: Deum velle omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (14). Ex quo divina voluntate fieri profecto non poterit, quin iidem pariter ardens hauriant studium rei missionalis pro sua cuiusque facultate provehendae, pariter exardescant ad Missionum necessitatibus subveniendum: sive hae ad animos, sive ad bona externa spectent.

Atque initio animorum necessitates Deo admotas preces supplicationesque postulant, easque assiduas, cum asperitatibus coniunctas summi Numinis amore toleratis: quibus hinc Evangelii praeconibus, eorum adiutoribus et christifidelibus ipsis vitae sanctimonia impetretur; hinc Missionum imploretur incrementum, quae, si laetas portendunt spes, multis tamen difficultatibus impediuntur.

Deinde vero externorum bonorum necessitates a christifidelibus maiorem usque alacrioremque desiderant, immo etiam poscunt adiutabilem operam. Quodsi iidem animadvertant, tot eas esse tantasque, ut stipes adhuc corrogatae vix satis sint ad tertiam tantummodo earum collationum partem, quae a Missionalibus expetuntur, facile conficient, in id suos nisus conspirare oportere, ut auxilium Missionibus praebendum cotidie magis cum germanis catholicae religionis sensibus congruat; quemadmodum Romani Pontifices admonere numquam destiterunt. Cuius rei praestandae praeclaram opportunitatem certa ea dies offerre videtur, quae quotannis Octobri mense ubique gentium celebratur, quae eo pertinet, ut catholici viri omnes prompto ac generoso animo subsidia omne genus suppeditent, quae ad fidem per terrarum orbem propagandam requirantur.

Utriusque autem generis necessitatibus optime Ecclesiae filios satis facere opinamur, si libenti animo Nostra hortamenta excipientes, nomen dederint Pontificiis Operibus, quae commemoravimus; per quae vel inopissimis hominibus fit facultas Missionibus prospiciendi; secundum illud Pauli Apostoli: Altissima paupertas ... abundavit in divitias simplicitatis ... secundum virtutem et supra virtutem (15).

Extremum, haec monita Nostra paucis quasi concludentes, hortamur vehementer quotquot christianam profitentur fidem, ut flagrantem erga Missiones animorum ardorem ostendant; qui nempe alitur atque roboratur sive supplicibus precibus omnipotenti Deo adhibitis, sive studiosa voluntate sacras expeditiones prosequendi, sive denique subsidiis ad missionalia opera fovenda scriptaque evulganda collatis.

Ceterum ad hanc navandam Missionibus sociam operam, non minus quam ceteri eiusdem catholicae fidei consortes, il etiam filii Nostri tenentur, qui ad recens ortas pertinent Ecclesias; uti iam a principio Pontificatus Nostri per Encyclicas Litteras Princeps Pastorum monuimus. Quoniam vero rerum necessitatibus, quibus christifideles premuntur, etiam Ecclesiae vita et instituta continentur, cvutochthones christiani assuescant oportet, quantum pro facultatibus possunt, tempia, pios coetus, clerum, qui ipsis totum se devovit, suis opibus sustentare (16). Interea vero, dum animum ad spem bonam erigimus de Regni Dei incremento deque universarum gentium salute, atque supernam opem imploramus a Deipara Virgine Maria, a Sanctis Caelitibus, quorum patrocinio Missionalia territoria concredita sunt, itemque a beatis Martyribus, qui suo profuso sanguine easdem regiones consecrarunt, tibi, Dilecte Fili Noster, ac christifidelibus omnibus, qui hortationi huic Nostrae generoso animo respondebunt, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Maii, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

 

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 8, pp. 429-434.

(1) Matth. 5, 6.

(2) Litt. Encycl. Princeps Pastorum, 28 Nov. 1959, A. A. S. LI (1959), pp. 833-864.

(3) Litterae Apostolicae motu proprio datae Romanorum Pontificum, 3 Maii 1922, A. A. S. XIV (1922), pp. 321-330.

(4) Cfr. La Propagazione della Fede in Scritti di A. G. Roncalli, Roma, 1958, p. 11.

(5) Ibid.

(6) Ibid. pp. 50-51.

(7) Ibid. p. 60.

(8) Ibid. p. 57.

(9) Cfr. Pii XI Litterae Apostolicae motu proprio datae Romanorum Pontificum: A. A. S. XIV (1922), p. 323.

(10) Ibid.

(11) Ibid. p. 325.

(12) Ibid. pp. 325-326.

(13) Cfr. Precatio pro felici exitu Concilii Oecumenici fundenda; A. A. S., LI (1959), p. 832.

(14) 1 Tim. 2, 4.

(15) Cfr. 2 Cor. 8, 2-3.

(16) Litt. Encycl. Princeps Pastorum: A. A. S. LI (1959), p. 853.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana