Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
AD ROMANAE DOMUS CATHOLICAE
STUDIORUM UNIVERSITATIS
A SACRATISSIMO CORDE IESU

Die V Mensis Novembris A. D. MCMLXI

 

Dilecti Filii!

Perquam accepta facta est Nobis invitatio, ut primi intraremus limen Romanae domus Catholicae Studiorum Universitatis a Sacratissimo Corde Iesu. Suaviter igitur commoti, dum praeteriti temporis antiquas memorias repetimus, cum Decessoribus Nostris, Pio Undecimo scilicet et Pio Duodecimo, intime coniuncti, qui catholicorum Italorum magnum Athenaeum tantopere dilexerunt, id, cui significandi vis subiecta est, peregimus : ianuam aperuimus, vestibulum transivimus. Paterni amoris durabile hoc est testimonium; christianae prosperitatis esto auspicium.

Profecto summas Deo agimus gratias, quod Nobis concedit, ut hodie sedem Magisterii medicinae docendae, Romae in Monte Mario exstructam, inclitae Catholicae Mediolanensis Studiorum Universitatis surculum, inauguremus. Huius laeti conspeximus exordia, laetiores salutavimus, incrementa; cum- que e veteribus ad novas aedes apud Basilicam S. Ambrosii Eucharisticum Sacramentum sollemni ritu ferebatur — memoratu suave — religiosae pompae, cum Apostolici in Bulgaria Delegati munere tunc fungeremur, interfuimus.

Quot anni inde defluxerunt! Evenit demum magnifico et munifico auso, ut consilium, quod Augustinus Gemelli tenaci voluntate secum agitaverat, integre ad effectum adductum sit. Ipse quidem medicus et quamvis, religiosam vitam professus, medicinam reliquisset, medicorum constans amicus fuit atque egregiam horum artem valde dilexit, ibi vera suspiciens fa- stigia, ubi augescentes eius progressus firmior illuminaret fides, ubi partam scientiam clarior in dies christiana collustraret sapientia.

Imo e pectore prompta, bona omina facimus. Haec medicarum doctrinarum schola auctu et laude floreat; quidquid est celsum, purum, decorum hic vigeat; plurimos educet et edat salutaris artis cultores eximios.

Beatissima Virgo Maria, sedes sapientiae, salus infirmorum, caelestis patrona praesentissima opifera, in hoc domicilium, quod tuum est, misericordes oculos converte, hoc materno tuere praesidio.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana