LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSEPHI RIOPRETENSIS*
In Brasilia nova Provincia Ecclesiastica Sancti Iosephi Riopretensis appellanda
conditur eademque Sedes ad dignitatem Ecclesiae metropolitanae evehitur.
Verba Christi in nobis, in eo manentibus, maneant et, quia sumus in Christo, nihil aliud petamus, nisi quod non est alienum a salute, nisi quod convenit Christo, cuius verba in nobis manent, quando facimus quae praecepit et diligimus quae promisit, non modo attingentes evangelica praecepta, sed etiam ea invenientes in vita (cfr s. Augustinus, Tract. in Io. Evang. 81, 4). Quae apostolici ministerii et spiritualis conversationis officium sub oculis habentes, sollicitudinis Nostrae partes interponimus, per quae dioecesium regimini opportune consulatur, ac mentem Nostram ad necessitates Ecclesiae quae est in Brasilia convertimus, postulationibus Nobis relatis ex parte Conferentiae Nationalis Episcoporum Brasiliae benigne concedentes, ut, ecclesiasticae circumscriptionis Rivi Nigri quibusdam dismembratis territoriis, nova exinde Provincia ecclesiastica erigatur.
Proinde, dum catholicae Ecclesiae in Brasilia Nobis cordi est utilitas, suadente Dicasterio pro Episcopis, prospera praehabita sententia Venerabilis Fratris Ioannis Baptistae Diquattro, Archiepiscopi titulo Girumontensis et in Brasilia Nuntii Apostolici, reque mature perpensa, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, decernimus ac statuimus, ut, integris detractis a metropolitana sede Rivi Nigri territoriis dioecesium Barretensis, Catanduvensis, Ialespolitanae et Votuporangensis, nova ex iisdem Provincia Ecclesiastica Sancti Iosephi Riopretensis nuncupanda erigatur, in qua eandem ecclesiam Sancti Iosephi Riopretensem, ab archiepiscopalis Ecclesiae Rivi Nigri metropolitico iure sic exemptam, ad gradum et dignitatem Ecclesiae metropolitanae omnibus cum iuribus, privilegiis et praerogativis ad normam canonum extollimus, cui suffraganeas subiciendas disponimus dioeceses Barretensem, Catanduvensem, Ialespolitanam et Votuporangensem.
Insuper, Sancti Iosephi Riopretensis pro tempore Sacrorum Antistitem, Venerabilem Fratrem Antonium Emygdium Vilar, S.D.B., ad dignitatem Archiepiscopi et officium Metropolitae novae Provinciae Ecclesiasticae promovemus omnibus cum iuribus, facultatibus et obligationibus, quae huic muneri competunt ad normam canonum.
Ad quae omnia, uti supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda Venerabilem deputamus supradictum in Brasilia Nuntium Apostolicum, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad effectum, de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, imposito onere genuinum mittendi cum primum fas erit ad Dicasterium pro Episcopis peractae exsecutionis exemplar.
Deum quaesumus, qui largiatur christifidelibus huius novae ecclesiasticae circumscriptionis sapientiam crucis et fortitudinem, ut, in tribulationibus dierum cum Christo compatientes, paschali eius mysterio intimius participare valeant (cfr Miss. Rom., ad diem 22 Maii, collecta).
Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo secundo mensis Maii, Anno Sancto bismillesimo vicesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
| Petrus Card. Parolin Secretarius Status |
|
| Paulus Lucas Braida, Proton. Apost. Vincentius Francia , Proton. Apost. |
_____________________________________________
Copyright © Dicasterium pro Communicatione - Libreria Editrice Vaticana