Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PITTSBURGENSIS
(PASSAICENSIS-PITTSBURGENSIS)

*

DIVISO TERRITORIO EXARCHATUS PITTSBURGENSIS, DUAE EPARCHIAE CONSTITUUNTUR, QUARUM ALTERA «PASSAICENSIS» NOMINE,
ALTERA «PITTSBURGENSIS».

 

Cum homines non habeant hic manentem civitatem, sed tamquam peregrini ad futuram contendant (cf. Hebr., 13, 14), in qua scilicet, solutis huius mortalitatis vinculis et exstinctis doloribus, aeterna pace ac tranquillitate fruantur, Nos, qui Dei consilio universae christianorum

familiae ob hoc rectores constituti sumus ut populos ac gentes sapienti ductu ad superna regeremus, id sane quaerimus omnibusque viribus annitimur ut iisdem ea fiat religiosae rei condicio et status, quae ad asperum hoc iter quam aptissime instruant. Quam propter causam, cum exarchatus apostolicus Pittsburgensis, proximis his temporibus haud minima ceperit incrementa, censuimus bonum esse si nonnulla territoria ab eo separarentur ex iisque duae conderentur eparchiae in fidelium Ruthenorum e Podocarpatia oriundorum commodum et utilitatem. Sententia ergo audita venerabilis Fratris Aegidii Vagnozzi, Archiepiscopi titulo Myrensis et in Americae Septemtrionalis Civitatibus Foederatis Apostolici Delegati, itemque Apostolici Exarchi Pittsburgensis; consilio praeterea petito a dilecto Filio Nostro Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis, Nostra auctoritate haec decernimus. Exarchatus apostolicus Pittsburgensis in duas circumscriptiones dividatur, quae quidem nomen et dignitatem eparchiae obtineant, ac sedem seu domicilium episcopale habeant, altera in urbe Pittsburg, altera in urbe Passaic. Ad fines quod attinet, nova eparchia Passaicensis omnes fideles Ruthenos complectetur qui in Civitatibus commorantur Atlantico continentibus, scilicet: Maine, New Hampshire, Vermont, Massachussetts, Rhode Island, Connecticut, New York, New Jersey, Delaware, D. C. (District of Columbia), Maryland, Virginia, North Carolina, South Carolina, Georgia et Florida, quique in orientali parte Civitatis Pennsylvaniae degunt, ea scilicet parte quae invenitur citra lineam currentem iuxta fines occidentales regionum quae Tioga, Lycoming, Union, Mifflin, Iuniata, et Franklin vulgari lingua appellantur. Reliquum territorium pertinet ad eparchiam Pittsburgensem. Templum exarchale Pittsburgense, itemque paroeciale templum Sancti Michaëlis in urbe Passaic, ad dignitatem cathedralium tollimus, eum debitis honoribus et privilegiis. Censemus etiam ut Seminarium eparchiae Pittsburgensis pateat etiam alumnis eparchiae Passaicensis, postquam videlicet inter Eparchos ea de re convenerit. Ceterum statuimus ut has Litteras Nostras venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi exsequi curet, factis ad rem necessariis facultatibus. Rebus vero actis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, endem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GUSTAVUS card. TESTA
S. Congr. pro Ecclesia Orientali a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 488-490

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana