Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM REGINAE APOSTOLORUM)*

TEMPLUM REGINAE APOSTOLORUM ROMAE IN VIA AB ANTONINO PIO COGNOMINATA AD DIGNITATEM
TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII EVEHITUR.

 

Purpuratorum Patrum numerum, cum ob peculiares nostri temporis ortas necessitates, Ecclesiae sanctae utilitatis Nostci,que adiumenti gratia, augere in animo haberemus, censuimus nonnulla templa Romae exstantia, quae quidem vel constitutionis vetustate, vel Sanctorum memoria vel Religiosi Ordinis virorum labore ac pietate commendentur, vetustissimis titulis vel diaconiis annumerare, eo scilicet consilio ut eadem, Decessorum Nostrorum exempla secuti, S. R. E. Cardinalibus titulo assignaremus. Inter quae templum Reginae Apostolorum Romae ad viam ab Antonino Pio cognominatam annumerare placet, quod Moderator et Sodales Piae Societatis a S. Paulo Apostolo, altero exeunte immani nostrae aetatis bello, maximo Dei gloriae provehendae studio permoti, operam seque ipsi impendentes (cfr. 2 Cor. 12, 15) a fundamentis splendide erexerunt. Huic igitur templo, ad quod, diuturnis ad Deum precibus effusis, Sodales memoratae Societatis magna eaque ingeniosa regno Dei in hominibus provehendo moliuntur, summa Nostra potestate titulum presbyteralem Cardinalicium concedimus, omnibus factis privilegiis quibus ceteri in Urbe tituli iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstantibus. Volumus autem ut eius cura qui nunc templo quod memoravimus praeest, hae Litterae Nostrae clero populoque legantur, cum in sacra aede diem festum de praecepto celebrabunt. Peracti autem negotii instrumentum conficiatur idemque, rite subscriptum sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 447-448

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana