Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAURETANAE ET RECINETENSIS

*

DELEGATIO PONTIFICIA IN SANCTUARIO LAURETANO CONSTITUITUR ATQUE A DIOECESI RECINETENSI CERTUM TERRITORIUM SEIUNGITUR NOVAQUE EX EO PRAELATURA «NULLIUS» CONDITUR AB ALMA DOMO LAURETANA APPELLANDA. 

 

Lauretanae Almae Domus sacrum templum eidemque adnexa opera notum est omnibus peculiaribus semper esse sive privilegiis sive iuribus a Romanis Pontificibus haud parum ditata, utpote quae videlicet singulari semper religione christianorum fidelium coetus prosecuti sint. Quae inter iura et privilegia, illud memorare placet quo Pius XI, fel. rec. Decessor Noster, ut ad effectum adduceretur articulus XXVII Conventionis inter Sanctam Sedem et Italiam initae, Apostolicis sub plumbo Litteris, die XV mensis septembris, anno MDCCCCXXXIV, datis, sacram illam aedem atque aedificia et opera quae circumstabant Romano Pontifici directo subiecit, sive ad bona temporalia quod pertineret sive ad res religiosas, quorum regimen et curam Pontificius Administrator, ad hoc electus, haberet. Insequenti vero anno, die XI mensis octobris idem Summus Pontifex consistoriali decreto statuit ut, quo artius Lauretani fideles cum Almae Domus B. M. V. Basilica religionis vinculis coniungerentur, Administratoris Pontificii iurisdictio ad territorium quoque civitatis Lauretanae eiusque districtum, suspensa nempe super eodem territorio iurisdictione Ordinarii Recinetensis-Lauretani, extenderetur. Volentes autem Nos quoque aptius et stabilius sacro illi templo, inter omnia celeberrimo, atque circumscriptioni Lauretanae providere, eo etiam quod rationes tunc eximentes Administratorem Pontificium a lege residentiae iam diu cessaverint, eorum suppleto consensu qui hoc super negotio vel ius aliquod habeant vel se praesumant habere, de suprema et apostolica Nostra potestate ad exercendam iurisdictionem, quae Nobis competit, sive in res religiosas sive in bona temporalia, Delegationem Pontificiam constituimus in Sanctuario Almae Domus Lauretanae atque in aedibus operibusque adnexis. Sacer Praelatus qui in eodem Sanctuario Delegatum Pontificium aget, iure et officio tenebitur curandi ut templum rite regatur in religiosis rebus bonisque temporalibus; ut unimorum bono, eorum praesertim qui, in firma valetudine affecti, illuc undique peregrinantur, attente prospiciatur; ut bona denique et collationes sponte a fidelibus oblatae ordinate administrentur. Eidem Delegato omnia praeterea subdantur opera et consociationes in eodem sanctuario erecta, haud exclusa. Congregatione Universali Almae Domus Lauretanae. Ad curiam seu paroeciam quod attinet et matrimoniorum celebrationem in eodem Sanctuario peculiares normae edentur, ut Sanctuarii ipsius et curiae iura definiantur. Delegatus Pontificius munus etiam habebit Sanctuarium Almae Domus Lauretanae simulque aedes et opera eidem adnexa ad omnes iuris effectus repraesentandi. Quod autem spectat extraordinariae administrationis actus, idem muniri debet auctoritate Apostolicae Sedis, cui quotannis administrationis relationem submittat. Eadem praeterea auctoritate Nostra praelaturam «nullius» condimus, Nobis et Apostolicae Sedi immediate subiectam, Ab Alma Domo Lauretana appellandam, euius territorium civitas ipsa Lauretana eiusque districtus efficient, iuxta praesentes fines Municipii Lauretani, cum quattuor curiis ibidem exstantibus. Quod territorium a dioecesi Recinetensi perpetuo et definitive detrahimus, dum, ab anno MDCCCCXXXV usque adhuc, in idem territorium iurisdictio Ordinarii Recinetensis mere erat suspensa. Proinde Episcopus Recinetensis, pro tempore exsistens, posthac non fruetur titulo Episcopi Lauretani, qui ei per Apostolicas Litteras additus est, die XV mensis septembris, anno MDCCCCXXXIV datas. Noviter condita praelatura saecularis ad normam iuris communis gubernabitur, cuius praelaticium templum ipsa Basilica Pontificia Almae Domus Lauretanae erit cum iuribus et privilegiis congruis; sacrorum praeterea Antistes, praeterquam quod debitis iuribus fruetur, obligationibus etiam tenebitur, ex iure eidem obvenientibus. Mensam praelaticiam, quam dicunt, constituent Curiae emolumenta et ceterae fidelium collationes, in quorum praecipue bonum praelaturam hanc condidimus, quae praeberi Praelato solent, quaeque declaramus annuis vicibus esse septies centena milia. Ob cleri saecularis in praesens inopiam, Canonicorum loco Consultores praelaturae deligantur, ad normam iuris communis. Ad clerum quod attinet statuimus ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur adscripti in cuius territorio officium ecclesiasticum habeant; ceteri vero clerici ei, in qua legitimo domicilio degant. Documenta insuper et acta quae novam praelaturam nullius quovis modo respiciant, a Recinetensi ad Curiam novae praelaturae transmittantur, in tabulario religiose custodienda. Etiamsi munus Delegati Pontificii in Sanctuario Lauretano et officium Praelati Ordinarii ab Alma Domo Lauretana uni eidemque personae conferantur, modo condita praelatura iuridicam suam habet personalitatem, independenter a Sanctuario, et a Praelato repraesentatur. Ut haec omnia perficiantur curet venerabilis Frater Carolus Grano, Archiepiscopus titulo Thessalonicensis et in Italia Apostolicus Nuntius, factis eidem facultatibus alium virum delegandi, in ecclesiastica tamen dignitate constitutum. Qui vero negotium perfecerit documenta de more exaranda studeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittenda, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica digni

tate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 265-268

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana