Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

   HERMOSILLENSIS - TIGIUANAËNSIS (MEXICALENSIS)

*

AB ECCLESIIS HERMOSILLENSI ATQUE TIGIUANAËNSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR,
«MEXICALENSIS» APPELLANDA.

 

Qui secum reputet quantum commodi apta rerum atque finium dispositio afferre possit, quantaeque utilitatis res sit, posse Christifideles in propria regione proprio uti pastore, is facile intelleget cur haec Apostolica et Romana Sedes in maximis suis muneribus id ponat, quo partitis

late patentium Ecclesiarum territoriis, novas condit, instruit pastoribus, ac quasi thesauros, quibus nihil praestantius et antiquius, sollicita cura ac summo opere fovet. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis idemque in Re publica Mexicana Apostolicus Delegatus, proposuerit ut in regione, quam vulgari nomine Baja California cognominant, nova dioecesis conderetur, Nos auditis quos oporteret, venerabilibus nempe Fratribus Ioanne Navarrete et Guerrero, Archiepiscopo Hermosillensi, atque Alfredo Galindo Mendoza, Episcopo Tigiuanaënsi, haec, quae sequuntur, decernimus. A dioecesi Tigiuanaënsi municipia separamus Mexicali, San Louis Rio Colorado, et partem municipii quod appellant Inseñada, quae constat regione Valle de la Trinidad cognominata, atque plaga orientali montium continentium (vulgo S.ra S. Pedro Martir; S.ra Calamajue y Luis; S.ra de S. Borjas), quae se extendit Sinum Californiae versus, cuius limites erunt eorundem montium cacumina usque ad fines praefecturae apostolicae Pacensis in California Inferiore, id est ad quintum chilometrum a litore Sinus Californiae, quem memoravimus, ubi meridianus arcus duodetricesimus cum finibus eiusdem praefecturae apostolicae convenit, ac denique insula cui nomen Angél de la Guarda. Ab archidioecesi vero Hermosillensi separamus territorium municipii vulgari lingua Puerto Pefiasco: quibus omnibus terris novam dioecesim constituimus, Mexicalensem appellandam, cuius ergo confinia erunt: ad septemtrionem, dioeceses S. Didaci atque Tucsonensis; ad orientem, archidioecesis Hermosillensis; ad meridiem, praefectura apostolica Pacensis et dioecesis Tigiuanaënsis; ad occidentem, denique, dioecesis Tigiuanaënsis. Novae Ecclesiae sedes in urbe Mexicali erit, cathedra in templo figatur B. M. V. de Guadalupe. Mexicalensis dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi Hermosillensi, ad normam legum ecclesiasticarum; sacer autem Antistes summo studio curabit ut collegium Canonicorum in suo templo cathedrali condatur, quorum opera et consilio uti possit; interim tamen Consultores dioecesanos deligat, quibus ad tempus fruatur. Mensa episcopalis efficietur: Curiae emolumentis, fidelium collationibus, bonorum congrua parte, quae novae Sedi obveniet divisione bonorum ad normam canonis 1500 C. I. C. Praeterea curet Episcopus Mexicalensis ut Seminarium condat: est enim id et domicilium pietatis et futurarum rerum spes viridis; ex quo Seminario lecti iuvenes suo tempore Romam, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum mittantur, ut sacra theologia atque philosophia recte imbuantur. Condita autem nova dioecesi, Sacerdotes ei circumscriptioni addicantur in qua beneficium vel officium habeant; ceteri clerici vel Seminarii tirones ei, in qua domicilium. Acta tandem atque documenta ad dioecesim Mexicalensem pertinentia, ad eius Curiam diligenter mittantur, ibique religiose conserventur. Ceterum haec venerabilis Frater Aloisius Raimondi ad exitum adduci studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarari faciat, eorumque exempla, digna fide scripta, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

   Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 620-622

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana