Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS AUXILIATRICIS)*

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS AUXILIATRICIS IN VIA TUSCULANA
 IN ORDINEM DIACONIARUM REFERTUR.

 

Ad gubernacula christianae Rei publicae sedentes, nihil antiquius umquam habuimus, nihil sollemnius, quam ut eam ad commune et bonum et utilitatem administraremus. Hoc unum ergo respicientibus Nobis, visum est, pro auctis ubique terrarum Ecclesiae sanctae negotiis, coeptis, necessitatibus, etiam Purpuratorum Patrum numerum amplificare, quibus in agendis et ad exitum perducendis rebus Romani Pontifices uti consueverunt. Cum vero Cardinalicii Tituli atque Diaconiae satis non essent omnibus Patribus, oporteretque hac de causa eos augere, aeque fieri existimavimus, si iis Urbis templis, Titulo dari solitis, quae seu antiquitate, seu sanctorum virorum commoratione, seu alio quovis nomine sancta et religiosissima essent, templum etiam Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis adderemus, in Via Tusculana, quod non una de causa egregium et pulcherrimum habetur ab omnibus. Quae profecto sacra aedes, summa pietate a Sodalibus Societatis Sancti Francisci Salesii aedificata, paroecia anno MCMXXXII a Pio XI P. M. constituta est, data cura iisdem qui condiderant Sodalibus. Crescit huius templi momentum, eo quod sunt, ibidem, continentes aedes in quibus pueri et adulescentes cuiusvis ordinis socialis educantur ad pietatem, ad artes, ad munera religiosa atque civilia obeunda: quae scholae maxima frequentia celebrantur. Quae cum ita sint, Nostra apostolica auctoritate Templum Beatae Mariae Virginis Aumiliatricis, in Via Tusculana, ad gradum et dignitatem Cardinaliciae Diaconiae evehimus, cum iuribus atque privilegiis, quae fieri solent ceteris sacris aedibus eiusdem ordinis. Ceterum, ea quae his Litteris praescripimus dilectus filius Rector ipsius templi ad exitum adducet, id curans ut eaedem clero populoque perlegantur atque documenta actae rei exarentur. Quod postquam factum fuerit, debite subscripta atque sigillo impressa sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 935-936

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana