Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LULUABURGENSIS
(LUDOVICANA)

*

DETRACTA AB ARCHIDIOECESI LULUABURGENSI PARTE TERRITORII MERIDIANA, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «LUDOVICANA» APPELLANDA. 

 

In Summo Pontificalis auctoritatis fastigio Dei consilio et voluntate constituti, officii Nostri conscii, quam amplum, ingens, curarum plenum sit, in eo sane labores Nostros omnes collocamus industriamque ponimus ut, rebus Ecclesiarum, quotquot sunt toto orbe terrarum diffusae, bene dispositis, sive magni Dei Numinis honorem augendum cura et diligentia complectamur, sive christianarum gentium saluti quam commode potest, consulamus. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Christiano Nomini Propagando, auditis tum venerabili Fratre Ioanne Baptista Maury, Archiepiscopo titulo Laodicensi in Phrygia, atque in Congo Apostolico Nuntio, tum Ordinario Praesule loci, visum sit in eadem Natione novam condere dioecesim, Nos rem utilitati fore arbitrati, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Luluaburgensi id territorii separamus, quod partem eius meridianam constituit; quo aliam dioecesim condimus, e nomine urbis loci principis Ludovicanam appellandam. Eius limites cum archidioecesi Luluaburgensi iidem erunt ac civilium districtuum, quos vocant, Tshishilu et Luiza, usque ad flumen tamen Mbuji-Mayi, ceteris finibus immutatis. Nova Ecclesia erit metropolitanae Sedi Luluaburgensi suffraganea, atque curis committetur Sodalium Congregationis Cordis Mariae, qui pro suo amore erga Deum nihil omittent quod aeternae animorum saluti cedat. Urbis caput dioecesis ipsa Ludovicana civitas erit, in cuius praecipuo templo cathedra episcopalis ponetur, factis talium templorum iuribus propriis. Item Canonicorum collegium constituatur; quod si ad praesens fieri non possit, Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopo assint sive consilio sive opere. Cetera, id est regimen dioecesis, iura fidelium et Sacerdotum, electio Vicarii Capitularis, similia, Iure Canonico temperentur. Tandem, documenta quae quovis modo novam Ecclesiam respiciant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, in tabulario religiosa cura servanda. Ceterum mandata Nostra haec venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury faciat, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint

subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 180-182

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana