Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COTONUENSIS
(LOKOSSENSIS)
*

EX QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI COTONUENSI DETRACTIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS, «LOKOSSENSIS» APPELLANDA.

 

Ecclesia sancta Dei omnibus populis se benigna accommodat, ea instituens per quae vera religio in gentibus annuntietur et uberior usque divinae gratiae copia communicetur. Cum autem Sacrum Fidei Propagandae Consilium, post auditos venerabilem Fratrem Ioannem Benelli, Archiepiscopum titulo Tusuritanum et olim Apostolicum in Africa Occidentali Delegatum, necnon Ordinarium loci, rei christianae provehendae valde conferre censuerit si nova dioecesis ibi conderetur, libenti animo eiusmodi consilium accipimus. Qua de re, suprema et apostolica, Nostra usi potestate, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Cotonuensi integrum territorium seiungimus, quod civilis circumscriptio vulgo «Mono» cognominata complectitur, atque ex eo novam dioecesim constituimus, Lokossensem ab urbe principe appellandam, quae a saeculari clero Dahomeyensi regetur et administrabitur. Novae circumscriptionis sedem Episcopus in urbe ponet cui nomen «Lokossa», cathedram vero in templo principe ibi exstante, quod ad dignitatem cathedralis evehimus, cum iuribus et privilegiis. Etiam sacer Antistes, ut aequum, iis omnibus iuribus utetur et privilegiis quibus residentes Episcopi per terrarum orbem fruuntur, oneribusque congruis obligabitur. Sive dioecesis Lokossensis praeterea sive eius Antistes Sedi metropolitanae Cotonuensi subicientur tamquam suffraganei. Quod autem ad regimen et administrationem attinet, ea serventur quae Codex Iuris Canonici statuit et peculiares leges quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae dederit. Permittimus tamen ut ob locorum atque temporum adiuncta, Canonicorum loco Consultores dioecesani ab Episcopo deligantur qui ei consilio et ope assint. Volumus autem ut haec quae mandavimus facienda curet qui eo tempore quo hae Litterae Nostrae ad effectum adducentur, Apostolicus Delegatus in Africa Occidentali erit, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta documenta de more exarentur eorumque exemplaria ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die undecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 553-554

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana