Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PITTSBURGENSIS RUTHENORUM
(MUNHALLENSIS RUTHENORUM)

*

DIVISA EPARCHIA PITTSBURGENSI RUTHENORUM,
ATQUE PARMENSI CONDITA,
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
«MUNHALLENSIS» COGNOMINANDA.

 

Quandoquidem Christus, Dei Filius, iam caelos ascensurus, id praecipua cura iussit apostolos suos, ut, mundum universum peragrantes, Evangelium praedicarent omni creaturae (cf. Mc. 16, 15), idcirco Nos, qui sicut beatissimus Petrus christianorum gregem veritate pascendum suscepimus, nihil omittimus, quin summopere curemus, ut quae ad hanc Evangelicam veritatem quoquo modo propagandam conducant, aut faciamus, aut fieri studeamus. Quam ob rem, cum sanctissimae religioni nostrae fovendae, hac ipsa die eparchiam Pittsburgensem diviserimus ex eaque Parmensem condiderimus, censuimus bene esse, si ibi loci novam provinciam ecclesiasticam constitueremus, cuius esset metropolitana Sedes ipsa Pittsburgensis. Quae cum ita sint, re qua opus esset consideratione reputata, audito venerabili Fratre in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis Apostolico Delegato, de sententia venerubilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praepositorum, haec decernimus atque iubemus. Eparchiis Pittsburgensi, Passaicensi atque Parmensi provinciam ecclesiasticam efficimus, pro fidelibus Rutheni Ritus, id simul statuentes ut Ecclesia Pittsburgensis ad gradum atque dignitatem metropolitana e Sedis evehatur, novo indito nomine Munhallensi Ruthenorum, ab urbe Munhall, factis scilicet iuribus atque privilegiis, quae ad Ecclesias huius ordinis earumque Praesules respiciant, servatis praescriptis et legitimis consuetudinibus Ecclesiis Orientalibus propriis. Reliquae eparchiae, Passaicensis videlicet atque Parmensis, erunt, ut patet, Munhallensi suffraganeae. Ceterum, quae per has Litteras iussimus venerabilis Frater Apostolicus Delegatus in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis effici curabit vel per se ipse, vel per legatum, quem existimaverit; re vero acta, documenta exarari faciet, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontifìcatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

MAXMILIANUS Card. DE FURSTENBERG
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 606-607

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana