Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAOLACKENSIS-S. LUDOVICI SENEGALENSIS
(TAMBACUNDANAE)

*

AB ECCLESIIS KAOLACKENSI ATQUE S. LUDOVICI SENEGALENSIS
NONNULLIS SEPARATIS TERRITORIIS
NOVA EFFICITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA,
«TAMBACUNDANA» NOMINE.

 

Universae Christianorum familiae praepositi, Dei sane consilio et voluntate, nihil aliud laboribus, sollertia, prospicientia Nostra spectamus quam ut cunctis populis uberrima atque efficacissima proponamus subsidia ad aeternam vitam consequendam. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post auditum venerabilem Fratrem Ioannem Mariani, Archiepiscopum titulo Missuensem et in Senegalensi Republica Apostolicum Pro-Nuntium, itemque Ordinarios locorum Praesules, visum sit optimo consilio fieri, si in his regionibus nova crearetur circumscriptio ecclesiastica, haec de suprema Nostra potestate decernimus atque iubemus. Ab orientali dioecesis Kaolackensis parte territorium, ut dicunt, Sénégal Oriental separamus, itemque a dioecesi Sancti Ludovici Senegalensis territorium distrahimus Ololdou appellatum. His ergo terris novam praefecturam apostolicam condimus, Tambacundanam nomine, curis Congregationis Sancti Spiritus committendam. Cuius sodales paterne hortamur ut, tam sollicito studio atque industria operam dent, ut «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1) magis magisque in dies. Fines itaque inter dioecesim Kaolackensem et novam praefecturam apostolicam iidem erunt limites qui regiones civiles Sine-Saloum et Sénégal Oriental denominatas separant; fines autem inter dioecesim Sancti Ludovici Senegalensis et Tambacundanam praefecturam apostolicam ad septemtrionem limites erunt Nuakchottensis dioecesis, ad occasum autem regionis «du Fleuve» eiusdem Sancti Ludovici dioecesis. Ceterum haec quae per has Litteras Nostras mandavimus, venerabilis Frater Ioannes Mariani, cuius fecimus modo mentionem, ad exitum adduci studebit, vel quem ipse delegaverit, factis nempe iuribus atque potestatibus congruis. Re autem acta documenta exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem mittantur pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel eorrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda, exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romani, die tertio decimo mensis augusti, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sea de Propaganda Fide Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 202-203

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana