Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BEREINITANAE-MENDIENSIS
(KEREMANAE)

*

SEPARATO QUODAM TERRITORIO A DIOECESIBUS BEREINITANA ET MENDIENSI
NOVA DIOECESIS EFFICITUR,
«KEREMANA» NOMINE.

 

Quod sit studium Nostrum, quae, ad gentium Apostoli exemplum, sollicitudo omnium Ecclesiarum (cfr. 2 Cor. 11, 28), ex eo etiam patet quod hand infrequenter dioeceses ex dioecesibus constituimus, aptius nempe dispositis finibus incolisque dispartitis. Quapropter, cum Sacrum Consilium Christianae Fidei Propagandae, post auditum venerabilem Fratrem Aloisium Para, Archiepiscopum titulo Torcellanum et in Australia atque Papua-Nova Guinea Apostolicum Delegatum, censuerit esse e territoriis dioecesium Bereinitanae et Mendiensis aliam dioecesim efformandam, apostolica Nostra potestate sequentia decernimus A territorio dioecesium Bereinitanae et Mendiensis civilem districtum separamus vulgo Gulf appellatum eoque cathedralem Ecclesiam condimus, ab urbe principe eiusdem districtus Keremanam appellandam, eamque metropolitanae Sedi Portus Moresbiensis suffraganeam facimus, statuentes simul ut novae dioecesis Episcopus in urbe vulgo Kerema sedem suam collocet suique magisterii cathedram in principe eiusdem urbis templo. Mandamus praeterea ut pro Canonicorum collegio consultores dioecesani ad tempus deligantur, qui Episcopo ad normam iuris consilio et auxilio assistant. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Para, quern diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaret ad Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione de more mittat signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

AGNELLUS Card. ROSSI
 S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sea de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 728-729

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana