Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

PAULUS PP.VI

HOMILIA IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATORUM:

 Caroli Lwanga,
Matthiae Mulumba Kalemba
et viginti sociorum Martyrum Ugandensium

Dominica XXII post Pentecosten,
in Basilica Vaticana peracta
Die XVIII mensis Octobris, a. MCMLXIV,

 

   

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

«Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt?» (Apoc. 7, 13).

Haec verba de Sanctis Bibliis deprompta in mentem Nostram occurrunt, dum in gloriosum album Sanctorum, qui in caelum victores ascenderunt, hos viginti duos filios Africae ascribimus; eos Benedictus XV, Decessor Noster recolendae memoriae, merita eorum singularia agnoscens, iam die sexta mensis Iunii anno millesimo nongentesimo vicesimo Beatos renuntiavit atque adeo peculiarem cultum probavit iis tribuendum.

Qui sunt? sunt Africani, veri Africani colore, genere, ingenii cultu, digni alumni gentium «Bantu», quae dicuntur, et Niloticarum, quas, fabulosas olim, Ioannes Stanley ac David Livingstone saeculo praeterito animose exploraverunt. Quae quidem gentes regiones Africae orientalis, amplis lacubus distinctae, incolunt, ad circulum scilicet meridianum, ubi aer caelique status sunt gravissimi, nempe torrido loco proprii, quibus levamen affertur tantummodo ubi regio est in montium dorso porrecta, et cum pluviae certis anni temporibus violentius effunduntur.

Eorum patria, cum vitam agerent, Britanniae patrocinio erat subiecta, sed anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo, ut plures aliae regiones eiusdem continentis, sui iuris est facta; eademque libertatem adeptam nunc confirmat velocibus et egregiis incrementis cultus civilis, qui hac aetate viget. Urbs princeps est quidem Kampala, sed territorium in re ecclesiastica praecipuum est Rubagaense, olim sedes primi Vicariatus apostolici ea in regione anno millesimo octingentesimo septuagesimo octavo constituti, nunc vero ad dignitatem archidioecesis evecti, ad quam septem dioeceses suffraganeae pertinent. In hunc apostolatus missionalis campum primum administri sacrorum anglicani, natione Britanni, advenerunt, quos post duos annos subsecuti sunt Missionarii catholici, scilicet Patres Albi, qui dicuntur, seu Missionarii Africae, filii Caroli Martialis Cardinalis Lavigerie (qui vixit ab anno millesimo octingentesimo vicesimo quinto ad nonagesimum secundum); quem non solum Africa sed etiam homines cultu civili ornati celebrent oportet ut virum e praeclarissimis, quos divina Providentia misit. Hi Patres Albi religionem catholicam in Ugandam intulerunt, Evangelium annuntiantes eaque in re certationem amicalem quandam ineuntes cum Missionariis Anglicanis. Illis igitur feliciter contigit, ac merito quidem propter pericula et labores ingentes susceptos, ut Christo Martyres educarent, quos hodie ut fratres in fide praestantissimos colimus et ut protectores gloria caelesti circumfusos invocamus. Re quidem vera sunt Africani et sunt Martyres. «Hi sunt - ut in memorato loco Sacrorum Bibliorum legere pergimus - qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei» (ibid. 14-15).

Quotiescumque nomen martyris enuntiamus, ea quidem vi et sententia, quam christiani hagiographi ei subiecerunt, spectaculum taeterrimum sed simul admirabile menti nostrae obversatur; taeterrimum propter iniustitiam, quae, auctoritate et crudelitate potens, causa est facinoris huiusmodi gravissimi, taeterrimum propter sanguinem, qui profluit, et cruciatus corporum, quae doloribus vexantur et morti atroci addicuntur; admirabile autem propter innocentiam, quae viribus naturalibus minime se defendit sed docilis se supplicio submittit, laeta et alacris quod invictam fidei veritatem possit testari, quae cum vita humana quasi coaluit; vita moritur quidem, fides vivit. Vis conflictatur cum fortitudine; illa cum vincit profligatur, haec cum superatur triumphat. Spectaculum singulare est martyrium, horrendum simul et animos alliciens; violentia iniusta et nefaria, unde ortum est, de recordatione paene evanescit, sed in saeculorum memoria semper vigebit fulgens et suavis illa lenitas, quae effecit, ut vitae devovendae studium evaderet sacrificium et holocaustum, et fieret summus actus amoris et fidelitatis erga Christum, exemplum, testimonium, nuntium quoddam perenne, quod hominibus praesentibus et futuris affertur. Hoc profecto est martyrium.

Haec est gloria Ecclesiae in omne aevum perdurans. Hoc egregie factum est eiusmodi, ut Ecclesia inducatur ad sollicite congerendas «passiones Martyrum», e quibus confectus est liber ille aureus de filiis ipsius maxime inclitis, id est martyrologium. E quo tanta pulchritudo et sublimitas enituit, ut vitae Sanctorum fabulares et artes inde res portentosas et cogitatione fictas uberrime hauserint. Sed vera historia, eodem libro aureo etiam nunc testata, digna est, quam valdissime admiremur; merito nos impellit ad laudis praeconia Deo tribuenda, qui magna efficit in hominibus fragilibus; merito nos movet, ut honore celebremus fortissimos illos, qui veluti litteris sanguine suo purpuratis libri eiusdem incomparabilis paginas conscripserunt.

Hi igitur Martyres Africani albo victorum, quod est martyrologium, paginam addunt, qua res simul funestissimae et magnificae perhibentur : paginam dicimus, sane dignam, quae adiungatur egregiis illis narrationibus veteris Africae, quas nos, hac eatate viventes, utpote homines modicae fidei, opinabamur numquam habituras esse aequam continuationem. Quis umquam suspicari potuit, ut exemplum aff eramus, ad acta illa, animos commoventia, Martyrum Scillitanorum, Martyrum Carthaginiensium, Martyrum «Massae candidae)» Uticensis, de quibus Sanctus Augustinus (cfr. P.L. 36, 571 et 38, 1045) et Prudentius commemorant, Martyrum Aegypti, quorum amplissimam laudem apud Ioannem Chrysostomum scriptam invenimus (cfr. P.G. 50, 693 ss.), Martyrum persecutionis Vandalicae, nostris temporibus novas historias accessuras esse, quibus res non minus fortiter gestae, res non minus fulgidae narrarentur? Quis animo praesentire potuit fore, ut praecelsis Sanctis Martyribus et Confessoribus Africanis, rerum memoria notis, veluti Cypriano, Felicitati et Perpetuae et Augustino, viro summo, quondam aggregaremus Carolum Lwanga, Matthiam Mulumba Kalemba, quae nomina cara nobis sunt, eorumque viginti socios? Et mentione digni sunt alii etiam, qui, anglicana instituta religiosa profitentes, pro Christi nomine morte affecti sunt.

Hi profecto Martyres Africani novae aetatis initia ponunt. Oh! mens non ad persecutiones et conflictationes religiosas convertatur, sed ad regenerationem christianam et civilem. Africa enim, san-guine horum Martyrum irrorata, qui primi sunt novae huius aetatis (et utinam, Deo volente, postremi, cum holocaustum eorum tantum sit tamque pretiosum!), Africa libera et sui iuris facta renascitur. Facinus illud, quo ii oppressi sunt, tam infandum est ac tam significans, ut sufficientes causae eaeque manifestae praebeantur, qui-bus novus populus ratione morali formetur, ut novae consuetudines spirituales ad posteros transmittendae invalescant, ut quasi symbo-lice exprimatur ac provehatur transitus a simplici et rudi vitae in-stituto, in quo non deerant egregia quaedam bona humana, sed quod inquinatum erat et infirmum ac veluti sui ipsius servitute tenebatur, ad cultum civilem, quo celsiores significationes mentis humanae et altiores condiciones vitae socialis expetuntur.

Nolite arbitrari Nobis in animo esse casus Martyrum, quos honore prosequimur, vobis enarrare. Sunt enim res nimis longae ac nimis implicatae, cum ad viginti duos homines spectent, maxima e parte adulescentes, quorum unusquisque singulari praeconio est dignus; his autem addendus esset duplex ac longus index aliorum, qui eadem in cruenta persecutione interempti fuerunt, scilicet alter index neophytos et catechumenos catholicos complectens, alter anglicanos, qui et ipsi - prout narratur - nominis Christi causa sunt necati; sed haec historia de re nimis crudeli tractat; nam tormenta corporum et arbitrium tyrannicum auctoritatis tam facile eveniunt tamque atrociter, ut animus noster perturbetur. Est enim historia vix credibilis; re quidem vera difficile mente comprehendere possumus barbaras condiciones, quae inopinabiles et intolerandae videntur, et in quibus vita multarum tribuum Africae fere ad haec usque tempora innitebatur et versabatur. Sed historia digna esset diligentiore consideratione, quia causae morales, quibus eidem historiae vis et pretium tribuuntur, scilicet causae simplicissimae et celsissimae religionis et pudoris, tam manifestae fiunt, ut animos commoveant et religiose afficiant. Quam historiam, aptam ad miserationis sensus excitandos, ipsi potius legite, est enim prae manibus; pauca vero acta Martyrum, nobis tradita, documentis ita probantur ut haec. Non locus est piae cuidam fabulae, sed refertur «Passio Martyrum» accurate conscripta; qui legit, videt; qui videt, infremit; qui infremit, plorat. Et ad postremum non est qui non concludat: revera, hi sunt Martyres; «hi sunt - ut verba iteremus auctoris Apocalypsis - qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas in sanguine Agni».

Liceat nobis pauca simplici ratione animadvertere. Hoc martyrium commune, quod mente consideramus, factum religionis christianae mirificum ostendit; multasque res declarat, scilicet docet, quid fuerit Africa antequam evangelicus nuntius ibi disseminaretur. Forma enim depingitur, studia maxime movens et admodum sincera, societatis humanae rudis, quae litteratorum animos tantopere inflammat : est veluti specimen et exemplum vitae Africanae, priusquam, saeculo praeterito, coloniae ibi constituerentur, vitae dicimus miserae et rebus praeclare gestis simul illustris, in qua videlicet natura humana adhuc motibus et impulsibus innatis fere obnoxia, infirmitates suas et vires efferatas patefacit idque modo et ratione, quae animos nostros pulsant; sed in illa etiam virtutes quaedam primigeniae apparent, indicia scilicet exempli illius divini, secundum quod factus est homo.

Cum igitur tales essent rerum condiciones, nuntium religionis christianae eo allatum est: hoc nihil videtur esse dissimilius, nihil magis alienum. Verumtamen, ecce, statim accipitur, statim ei fave tur, statim in vitae usum convertitur. Ager, qui videbatur aridus et sterilis, tantummodo cultu carebat; nam semine evangelico immisso, ferax fuit; quin immo ager ille dici potest novam hanc germinationem concupivisse, quasi eam exspectasset, et quasi naturae suae conveniret. Atque novae illius messis frutices sunt laeti, firmi, validi, iisque ver laetissimum significatur. Religio christiana in Africa peculiarem animorum propensionem invenit, quam secretum divinum putare non dubitamus; ea invenit autochthonas, qui quasi natura ad ipsam ducebantur, et condiciones rerum grandium et historia dignarum praenuntias. Africa est regio Evangelio patens. Africa est nova patria Christi. Hoc confirmant et comprobant iuvenes hi chistiani Africae, praediti simplicitate sincera et proposito tenaci, et ornati fidelitate inconcussa: hinc donum Dei, id est fides, illinc animi ad educationem proclives sibi veluti occurrunt et mirum in modum congruunt. Est quidem dolendum, quod semen evangelicum spinis terrae tam incultae praepeditur, sed hoc stuporem non movet; attamen gaudium simulque admiratio excitantur, quod semen illud radices agit et surculos virentes et floridos edit ob soli bonitatem; haec est spiritualis gloria eius continentis, quam homines nigri quidem quoad corporis colorem, sed candidi quoad animas incolunt; quae gloria novum cultum vitae annuntiat: vitae cultum christianum Africae.

Hoc factum tam praeclarum est tamque aperte historia miseranda et gloriosa Martyrum Ugandensium demonstratur, ut comparationem menti iniciat inter christianam Evangelii praedicationem et «colonialismum», quem vocant ac de quo multus sermo fit his temporibus nostris. Uterque modus civilem cultum inducendi in regiones, quae ab antiquo in quodam humanitatis gradu erant collocatae, non una de causa laudabili sed in gradu inchoatae et immobilis humanitatis, efficit ac promovet incrementa et rationes constituit quibus societas mutatur; sed Evangelii praedicatione principium introducitur, id est religio christiana, eo pertinens, ut vires propriae, virtutes insitae, latentes ingenii facultates autochthonum erumpant, scilicet eo nititur, ut gentes illae liberae reddantur, suis legibus vivant, maturescant, atque idoneae fiant ad exprimendas formas civilis cultus et artis proprias ingenii sui, idque modo ampliore ac meliore; coloniarum autem deductioni, si tantum ad emolumentum ac temporales fructus omnia referuntur, ahi fines sunt propositi, qui honori et utilitati gentis ea ex regione oriundae non semper inserviunt. Verum religio christiana educat, liberat , dignitatem affert, informat ad humanitatem, altiore vi huic verbo subiecta; aditum pandit ad percipienda uberrima bona spiritualia et ad optima instituta socialia inducenda. Ad christianam religionem profitendam reapse humanum genus vocatur, id quod hi Martyres confirmant.

Testimonium eorum, si quis attentas aures ei admovet, in hoc ipso tempore, quod summum momentum habet in res Africanas, vox efficitur, quae clamat; vox, quae, veluti e longinquo repercussa, iterare videtur arcanam illam invocationem, quam Paulus per noctem in visione audivit : «adiuva nos» (Act. 16, 9).

Hi Martyres auxilium implorant. Africa opus habet Missionariis, sacerdotibus praesertim, medicis, magistris, sororibus religiosis, mulieribus aegrorum ministris, hominibus magnanimis, qui communitates catholicas recens conditas et florentes, sed alienae opis valde indigentes, adiuvent, ut numero et qualitate augescant, atque populus evadant, scilicet populus Africanus Ecclesiae Dei. His ipsis diebus epistulam accepimus, cui plures Episcopi regionum Africae mediae subscripserant, et qua flagitatur, ut sacerdotes, immo nova agmina sacerdotum eaque multa, et quidem statim, hodie, non cras, eo mittantur. Africa his maxime eget. Africa hodie viam iis aperit et animum pandit; hoc gratiae divinae tempus est, quod fortasse abit nec umquam recurret.

Ad nos autem quod attinet, hanc implorationem Africae deferimus ad Ecclesiam ac fore confidimus, ut Dioeceses et religiosae Familiae Europae et Americae, quemadmodum Romae invitationem circa Americam Latinam receperunt, homines et res eo mittentes, videlicet auxilia dilaudanda et adhuc necessaria, ita ad hunc egregium laborem alterum adiungant, qui, non minus utilis et praemio dignus, Africae christianae prosit.

Petimusne nova incommoda religionis causa toleranda? Ita est; sed haec est lex Evangelii, quae hac aetate singularem in modum urget; caritas quasi ignis exardescit, ut fides in orbe terrarum refulgeat.

Haec consideratio, unde conscientia Ecclesiae a prima aetate certam fidem et robur ubertim hausit, animos nostros urget his ipsis temporibus, quibus totus mundus videtur expergisci et viam inquirere, qua res futuras recte componat. Gentes novae, usque adhuc immobiles et inertes, utpote persuasum sibi habentes nullum aliud vitae institutum sibi esse servandum quam id, ad quod, longo saeculorum decursu formatum, pervenerint, excitantur et emergunt; hae gentes progressionibus disciplinarum naturalium et artium technicarum, quas nostra aetas invexit, aptae effectae sunt ad expetendas res novas easque excelsas et ad nova incepta suscipienda; eae cupiunt perfectiorem novamque vitae rationem inire, nativis virtutibus suis consentaneam, qua simul idoneae fiant ad adipiscenda et percipienda bona civilis cultus praesentis et futuri.

Cum igitur resurgentes hos populos aspicimus, nobis impensius persuademus officio nos teneri, officio nempe amoris, attingendi eqsdem populos per colloquium magis fraternum, exhibendi iis signa bonae existimationis nostrae et affectus, ostendendi iis Ecclesiam catholicam intellegere ea, quae legitime appetant, fovendi eorum progressum liberum et honestum, qui fiat pacificis modis humanae fraternitatis, et ita reddendi faciliorem aditum, si sponte voluerint, ad cognitionem Christi, quem nos credimus esse veram salutem omnium, et ratione germana et admirabili interpretari ea, ad quae iidem ex animo nituntur.

Hoc tam penitus persuasum habemus, ut occasionem praetermittendam nobis non esse censeamus, immo ut non abnuamus invitationi, qua instanter rogati sumus, ut magnum populum inviseremus, qui Nobis est veluti imago innumerarum gentium et nationum totius cuiusdam continentis; idque eo consilio, ut sincerum nuntium fidei christianae ei afferremus: itaque, Venerabiles Fratres, certiores vos facimus Nos statuisse Eucharistico ex omnibus Nationibus Conventui Bombayensi, qui proxime celebrabitur, interesse.

Iam secundo igitur Nobis datur in hac Basilica iter Nostrum annuntiare, quod usque adhuc alienum prorsus erat a consuetudinibus ministerii apostolici Romanorum Pontificum. Arbitramur tamen, ut prius iter in Terram Sanctam, ita hoc iter ad portas Asiae illius immensae, quae est veluti mundus novus aetatis nostrae, non esse alienum ab indole, immo a mandato, quae in ministerio apostolico insunt. Animum quidem Nostrum pulsant verba illa sollemnia Iesu Christi, quae omni tempore urgent et vim retinent suam: «Euntes ergo docete omnes gentes» (Matth. 28, 19).

Re autem vera non cupido novitatis vel itineris faciendi nos ad huiusmodi consilium ineundum impulit, sed solum studium apostolicum, quo movemur, ut salutationem evangelicam palam impertiamus ingenti hominum multitudini, cuius prospectum haec tempora nova nobis praebent; impulit tantum propositum reddendi Christo Domino testimonium fidei et amoris idque amplius, ardentius, humilius.

Vos dicetis Papam fieri Missionarium. Sic est: Papa fit Missionarius, quod verbum idem valet quod apostolus, testis, pastor in itinere constitutus. Hoc libenter edicimus die ista, rei missionali provehendae per totum orbem terrarum dicata. Itinere autem nostro, brevissimo quidem et simplicissimo, et ad unam tantum stationem pertinente, ubi Christo in Eucharistia praesenti sollemnes tribuentur honores, gratum animum testari volumus omnibus Missionariis, qui fuerunt et nunc sunt, qui vitam suam causae Evangelii devovent, iis praesertim, qui, vestigia Sancti Francisci Xaverii prementes, in Asia ac peculiari modo in India, alacri cum studio, uberi cum fructu, «Ecclesiam plantaverunt»; eodem itinere significare cupimus voluntatem Nostram universa incepta missionalia Ecclesiae sanctae catholicae approbandi, suadendi, confirmandi; eodem primum et animo prompto ad effectum deducere volumus hortationem Concilii Oecumenici, quod nunc agitur, hortationem dicimus, quam id circa Missiones eidem Ecclesiae adhibet ea mente, ut singuli, qui eius membra fidelia sunt, studio Regni Christi propagandi inflammentur; eodem praeterea animum addere volumus et plausum impertire cunctis Missionariis, quotquot sunt per orbem terrarum, eorum fautoribus et benefactoribus; hoc denique iter Nostrum volumus sit omnibus populis, qui terram incolunt, signum amoris et fiduciae.

Collaudemus igitur Martyres, caeli cives hodie renuntiatos, qui ad haec consilia capienda animum Nostrum moverunt: ipsi vobis tri-buant fortitudinem, gaudium et spem in nomine Domini. 

* * * * *

We open Our heart in cordial greeting to Our Venerable Brothers, the Archbishops and Bishops of Africa here present. We bid a sincere and respectful welcome to the Government officials and civil authorities who grace this ceremony by their attendance. In them, and through their good offices, We salute the faithful Catholics of Uganda and of all Africa.

On this great day of rejoicing, We express Our paternal felicitations to all African Catholics on the elevation to the altar of these young Martyrs of the modern era. May their example, and their intercession in Heaven, obtain for the faithful of Africa abundant graces of perseverance, strength, and generosity in the Faith. Pray to them, invoke their protection upon your beloved country, and ask for the great gift of Faith for all your fellow-Africans.

In pledge of divine assistance, through the intercession of these new Saints, We lovingly impart to all of you here present, to your families and loved ones in Africa, particularly your children, Our paternal Apostolic Blessing.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana