Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. EUGENIUM S. R. E. CARDINALEM TISSERANT, EPISCOPUM OSTIENSEM, PORTUENSEM ET S.RUFINAE SACRIQUE COLLEGII DECANUM, OCTOGESIMUM ACTURUM NATALEM.

 

Tibi octogesimum natalem mox celebraturo singularis benevolentia, qua in te Nos ferri sentimus, minime sinit hunc diem, communi pro more honorandum et honorabilem, praeterlabi, quin sincero studio concepta vota, haud expertia gratulationum, promamus. Quae eo maxime tendunt, ut Deo tecum summas agamus gratias, quod tibi vividam largiatur senectutem et virtutem, permagni ponderis officiorum curis atque laboribus dedito.

Antiquo robore firma quercus iubet sane prospici fore, ut ea diu novis frondibus viriditate Iucidis vestiatur. Devoto igitur mentis obsequio illud Davidicum effatum tibi accommodare licet: Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem (1). Nos autem, vota precatione fulcientes, omnium bonorum Largitorem et Datorem oramus, ut fortitudinem tuam ad Se custodiat (2).

Quocirca id contingere valde optamus, ut animi et corporis viribus recte valeas et pro Ecclesiae emolumento et decore, pro Petri Sedis dignitate sedulo, pure, fructuose elabores.

Caelestium denique bonorum conciliatricem, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, impertimus, quam libenter descendere volumus etiam ad eos, qui natalis tui celebrandi erunt, festiva corona tua, participes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, pp. 301-302

(1) Ps. 117, 14.

(2)  Cfr. Ps. 58, 10.

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana