Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. PETRUM TATSUO
S. R. E. CARDINALEM DOI, ARCHIEPISCOPUM TOKIENSEM,
OB SOLLEMNEM IN URBE JAPONIAE CAPITE NOVI TEMPLI PRINCIPIS PERAGENDAM DEDICATIONEM.

 

Tokiensi, in urbe Japoniae capite imperiosa, florentissima, nobilissima, proxime in festo B. Mariae Virginis Immaculatae novi templi principis, in tui honoris sede, sollemnis dedicatio peragetur.

Quod diu erat in spe, prospero faustoque exitu ad rem deductum est. Ad caelum igitur se extollit ardua moles novae sacrae aedis, Kenzo Tange periti fabricatoris opus, in cuius structura et lineamentis nova et vetera, nativae regioni propria artis principia et aliunde accepta antiqui instituti translaticia elementa pulchro aptoque foedere cohaerent. Idem vero opus ad effigiem Crucis sapienter accommodatum Christum in Calvariae ara omnia ad se trahentem et pro loco peramplam civitatem amplectentem manifesta significatione prae se fert.

In huiusmodi encaeniis decet sane vocem Nostram, laetitiae plenam, insollare et bona proferre omina, quia quemadmodum trepidis votis a fundamentis consurgens templum longe cogitabamus, ita nunc ad culmen exstructum, absolute perfectum patensque salutamus.

Hac de re ante omnia valde gratulamur tibi, Dilecte Fili Noster, qui de praeclaro incepto curas egisti sollertes; gratulamur iis qui sive in Japonia, sive apud externas nationes, huius rei causa adiumenta stipemque corrogarunt, nominatim vero Cardinali Iosepho Frings, Coloniensi Archiepiscopo, eiusque clero et christiano populo, qui probanda certatione et munifica largitate ob id contulerunt opes. Tam piae magnificentiae numquam interibit et eximetur memoria: ipsaque saxa loquuntur et loquentur praestantiam et claritatem accepti beneficii, quod quidem inter utrasque Ecclesias vinculum nodavit fraternum, aliis quoque in posterum rari aemulationem exempli praebiturum.

Nos novae aedis sacrae consecrationem auspicio optimo exoptamus contingere; et adeo ei caelestium munerum precamur copiam largifluam, ut ea, vere domus Dei et porta caeli, tabernaculum Dei cum hominibus, immunis a nocumentis et ruinis in aevum servetur, intacta persistat, religionis cultu sit venerabilis, frequentia fidelium insignis. Quisquis istud templum petiturus ingressus erit, ea quae postulaverit impetrasse laetetur. Deerrans ibidem inveniat viam, anceps consilium, anxius securitatem, sons veniam, aeger solamen, caecus lucem, pius adauctae fidei fervorem; se alium et meliorem quam cum intraverit quisquis exiens se sentiat, atque carum usque sibi habeat istud pacis confugium. «Pax aeterna ab Aeterno huic domui. Pax perennis, Verbum Patris, sit pax huic domui, pacem pius consolator huic praestet domui» (In Ecclesiae dedicatione) .

Haec libenti amantique animo cupientes, volumus novae sacrae aedi, Nobis carissimae, liturgicum Calicem, affabre caelatum, dono destinare, quod mnemosynum erit Nostrum et dedicationis eius perpetuum.

Tibi denique, Dilecte Fili Noster, ceterisque Antistitibus, viris civili potestate praecellentibus, sacerdotibus et christifidelibus, qui rite consecrando templo isti B. Mariae Immaculatae dedicato intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, pp. 980-981

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana