Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

NOVIMUS TE*

AD E.MUM P. D. VILLELMUM THEODORUM S.R.E. CARDINALEM HEARD,
DECEM EXPLENTEM LUSTRA A SACRO PRESBYTERATUS ORDINE SUSCEPTO.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Novimus te propediem quinquagesimum annum esse expleturum, ex quo, Domino ad sacra munera te vocanti magna voluntate obsecutus, sacerdotium iniisti et divina Hostia primum litasti.

Quod quidem praeclaram opportunitatem Nobis praebet spiritualem laetitiam ex animo participandi, quam natalis hic dies, suavium recordationum plenus, tibi, dilecte Fili Noster, ut nihil dubitamus, cumulatius affert.

Praeteritum spatium respiciens, profecto impelleris, ut omnium bonorum Auctori et Largitori gratias agas, qui tibi per hos annos dedit sacerdotales colere virtutes ac tam celsi muneris functione populo Dei prodesse. Egregiis quidem mentis dotibus praeditus, multum operae et studii ad iuris canonici disciplinam contulisti; quam ob rem merito es inter iudices Sacrae Romanae Rotae, ut appellatur, ascitus horumque collegio postea praefectus. Quae officia cum gereres, effulgebat in te iustitia, cuius «magnus ... splendor, quae aliis potius nata quam sibi communitatem et societatem nostram adiuvat» (S. Ambros. De Off. I, 28; PL 16, 68), urgebat te «caritas veritatis» (S. Aug. De Civ. Dei 19, 19), quae est optatissimum bonum, atque adeo Ecclesiae commodo et profectui ista navitate tua non modice inserviisti. Nec tacere possumus animum tuum huic Petri Sedi in exemplum deditum, quae totius dominici gregis est mater et magistra sollertissima. Huic, inter Purpuratos Patres rite cooptatus, etiam arctius es coniunctus.

Diuturnum igitur tempus transactum remetiens, iure potes affirmare ad vitae usum te verba deduxisse, quae in dignitatis tuae insigni insculpsisti: «Recte et sapienter».

Haec recogitantes, Nos a summo aeternoque Deo impensis precibus lumen et robur flagitamus, ut vires tibi tueatur, tibique concedat senecta uberi frui atque in huius Petrianae Sedis utilitatem ac decus adhuc diu elaborare.

Haec ominati tibi, dilecte Fili Noster, Benedictionem Apostolicam, Nostrae dilectionis testem, impertimus eamque libenter volumus ad universos quoque pertinere, qui sacro sollemni, ob anniversariam memoriam istam agendo, intererunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Martii anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 250-251

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana