Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD SEBASTIANUM CAMERA
CONGREGATIONIS PASSIONIS IESU CHRISTI
VICARIUM GENERALEM,
BIS CENTESIMA DIE ANNIVERSARIA,
AB OBITU S. PAULI
A CRUCE RECURRENTE

OPTABAMUS QUIDEM

 

Optabamus quidem esse vobiscum in hac bis centesima die anniversaria ab obitu beatissimi Pauli Patris Vestri, et a more et consuetudine non recedere maiorum Nostrorum Romanorum Pontificum, qui non semel in coenobium Sanctorum Ioannis et Pauli se contulerunt, virum tam egregium, cum viveret, veneraturi, eiusque consideratissima verba audituri. Neque tamen, multis implicati negotiis, quae munus Nostrum pontificale circumstant quaeque sane annus hic sacer accumulat, id potuimus. Qua re, loco Nostri, has Litteras mittimus amoris plenas, quibus nimirum paterno pectore omnes vos consalutantes, et laetamur, et gratulamur valde, quod vos, occasione capta tam memorabili, Patris Vestri vitam, doctrinam, et institutionem, quae fuerint, revocastis his diebus, indagastis et excussistis, idque tam ardenti studio, scientia ac virtute, ut «non sit Nobis necesse quidquam loqui» (1 Thess. 1, 8).

Hoc unum vero animadvertere placet in beatissimi Pauli laudem: eum videlicet non hoc illud religionis nostrae caput considerandum, praedicandum, vivendum, amandum sibi sociis praestituisse, sed quod esset in christiana religione maximum, sanctius, venerabilius, id est Christi Passionem et Mortem. Sive enim Passionem Filii Dei consideramus tamquam liquidum fontem, de quo salus hominum manaverit, quae nulla fieri posset sine sanguinis effusione (Cfr. Hebr. 9, 22); sive tamquam certam ad conversionem peccatorum viam existimamus; sive incitamentum efficacissimum tandem tollendae cotidie Crucis post Dei Filium, ut illum sequamur, ingenti nonnumquam malorum mole oppressi ad Christi similitudinem, nihil in vita Christi est tam grande, nihil tam uber quam Eius cruciatus et dolores.

Per haec sane beatus Paulus a Cruce cum Apostolis mire concinit, qui in primaeva praedicatione suisque scriptis affirmabant aperte se in Cruce Christi gloriari una (Cfr. Gal. 6, 14), atque praeter Christum eundemque Cruci affixum scire omnino nihil (Cfr. 1 Cor. 2, 2). Praeterea Crucis religio cum omnium cuiusvis loci, aetatis, condicionis Sanctorum vita ac moribus vehementer congruit, qui nonnisi Cruce fulti, sanctitatis montem subierunt, atque coronam immortalem promeruere. Quam vero sancta haec beatae Passionis opinio plena sit bonorum et apta ad pietatem, bene ostendit incredibilis animi contentio quae per illam in christianis veri nominis provocatur: in quibus certe acerbissimorum cruciatuum mortisque pro genere humano obitae Salvatoris Nostri contemplatio — qui «non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens» (Phil. 2, 6) — fieri non potest, quin tenerum quid ac molle in animis non accendat, igni simile, atque proinde non ad talem imitationem moveat, quae reddat homines conformes imaginis dilecti Filii Dei (Cfr. Gal. 2, 20).

Haec autem omnia studiose repetere et quasi summam christianae fidei in memoriam revocare, est hac nostra aetate maxime congruens; in qua videlicet homines, aeterna fere neglegentes, ad vitae huius blandimenta et illecebras sunt proni atque inclinati. Atqui neque nos possumus esse virtute et vita Christo dissimiles, neque hominum studia fovere aut vitae institutis obsecundare, quae scandalum Crucis evacuent (Cfr. Ibid. 5, 11). Qua re, in omnes quidem, potissimum vero in vos, dilecti Filii, cadit illa beati Patris Vestri sententia, quam in eius Epistulis legimus: «Nisi per Crucem, non posse Dei miracula intellegi, quae Deus in animis operatur» (II, p. 947); in vos, dicimus, qui natura et gratia estis eius gloriae et famae, institutionum et consiliorum heredes. Ceterum, deliberationum vestrarum munimentum, atque certum benevolentiae Nostrae indicium, Apostolicam Benedictionem impertimus, sive vobis, dilecti Filii, sive Congregationi vestrae universae, sive iis omnibus qui curae vestrae crediti sunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Octobris, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana