Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD IOANNEM C. SISON,
NOVA SEGOBIAE ARCHIEPISCOPUM,
QUARTO EXPLETO SAECULO
EX QUO EA DIOECESIS CONDITA EST

RES IUCUNDA
 

Res iucunda nos movet, ut has ad te Litteras demus, siquidem quattuor expleta sunt saecula, ex quo sedes ista Novae Segobiae condita fuit, scilicet Crux Christi quasi fulgens pharus homines ad portum salutis deducens, constituta. Dum ergo huius memoriae causa sollemnia aguntur, mens Nostra ad longinquas redit Insulas Philippinas, in quibus, iter per extremi orientis regiones facientes, religiosam alacritatem et profecturn in humanae vitae rationibus praesentes animadvertimus. Tibi ergo et universae archidioecesi Novae Segobiae haec quattuor «saecula christiana» in isto territorio transacta gratulamur, non dubitantes quin eadem anniversaria recordatio Ecclesiae filios ibidem degentes impellat, ut praeteritum tempus, quo fides incrementis est aucta, magistrum habeant- vitae.

Celebratio vero ipsa in Annum Sacrum incidit, qui iam ad finem vergit: qui eventus animos fìdelium, dum eidem sedi amoris studium et sollertiam, ut addecet, impendunt, simul ad hanc Urbem convertit, ubi est catholicae unitatis centrum, eosque monet, ut ea, quae eiusmodi «Anno gratiae» sunt proposita, videlicet conversio ad Deum et reconciliatio, ad effectum adducere nitantur. Item memorandum est hoc mense Decembri duo condi lustra, ex quo Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum est feliciter absolutum. Quod cunctis, qui catholico censentur nomine, opportunitatem praebet perpendendi, num res magni momenti, quas eadem universalis Synodus docuit, utpote ad veram renovationem singulorum ac totius corporis Ecclesiae pertinentes, optatam efficacitatem sint consecutae. Ita sane fiet, ut festa gaudia, quae haec celebratio excitat, diligenti considerationi et studiosae voluntati, qua ad bonum contenditur, salubriter iungantur.

Facere autem non possumus, quin sinceram caritatem tibi et universo, cui praees, gregi declaremus: novimus non leves sustinendos esse labores, non modicas difficultates, quae etiam ex rerum penuria oriantur, evincendas, ut Ecclesia ibi proficiat et salvificum munus, a Domino sibi mandatum, possit implere. Itaque haec vox amantissima Nostra e beati Petri Solio exsonans, sit laudis gratique animi Nostri nuntia et omnes, qui ad religionem provehendam incumbunt, confirmet ad pergendum nobile opus. Nos denique Deus, Patrem clementissimum, enixis precibus rogantes, ut uberiorem in dies prosperitatem dilectae isti archidioecesi Novae Segobiae concedat, tibi, Venerabilis Frater, sacerdotibus, religiosis et fidelibus, pastorali curae tuae commissis, necnon universis, iubilarem celebrationem participantibus, Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum auspicem, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Decembris, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana