Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD CONRADUM S.R.E. CARDINALEM URSI,
ARCHIEPISCOPUM NEAPOLITANUM
XXV EXPLETO ANNO
AB EIUS EPISCOPALI ORDINATIONE

 

Quoniam magna semper cum consolatione spectavimus procul insignem cursum navitatis pastoralis tuae, Venerabilis Frater Noster, ac probe insuper novimus quanto animi studio promptaeque voluntatis nisu contendas tu etiam nunc ipsum satis facere maioribus certe officiis, quibus in ista Archidioecesi gravaris, idcirco benignissimi has tibi litteras scribere cupimus ut ad perhonorificum sane vitae tuae eventum praeterita opera tua convenienter illustremus, praesentia onera subsidio Nostrae cohortationis levemus, futura incepta tua bene precando et ominando adiuvemus.

Cogitamus iam optatum illum diem extremum mensis Septembris, quo viginti quinque abhinc annos — propter tuam pridem spectatam sacerdotii diligentiam et fidelitatem erga Ecclesiam Matrem ac sollicitam animarum curationem — advocatus es sacramen toque evectus ad Episcopatum ut dein omnes ingenii tui facultates ac mentis virtutes nec non amplam eruditionem et copiosam apostolatus experientiam alacriter conferres ad multo excelsius munus legitime ducendi Populi Dei. Cogitantes igitur Nos primordia eadem fausta industriae episcopalis tuae ac simul res a te interea preclare gestas, facere non possumus quin ex animo tibi fraternis omnino verbis gratulemur de longiore hoc ministerio quod totum in Evangelii famulatu collocavisti et quod neminem fugit quantopere ipsum Ecclesiae spirituali decori profuerit.

Tribus gregibus carissimis adhuc pastorem bonum te praebuisti qui valde te coluerunt ac dilexerunt vicissim et quibuscum propterea Nos libenter consociare volumus hanc gratulabundi sensus Nostri significationem. Cum universis ergo sacerdotibus religiosis fidelibus illis, qui singulari existimatione te cognoverunt decem annos Episcopum Neritonensem et quinque annos Archiepiscopum Acheruntinum ac deinde Antistitem Neapolitanum, maxime Nobis nunc placet perspectas extollere Episcopatus tui proprietates quibus nempe luculenter signavisti muneris tui multiplicis perfunctionem simulque impressisti vestigia Clara in cuiusque memorati gregis progressione.

Episcopatum concreditum tibi vere tum decoravisti cum ad communia administrationis officia eximie addidisti indefatigabilem apostolatus fervorem constantemque operum pastoralium impulsionem, praesentem singularum paroeciarum curam et suavitatem morum, acrem difficultatum intellegentiam et meditatas occurrendi eis rationes. Hinc nimirum tibi conciliavisti benevolentiam cleri ac populi eodemque tempore solidum emolumentum portavisti hominibus sollertiae episcopali tuae commissis. Ideo non sine causa vehementer quidem exoptamus ut in statione tua Neapolitana vigil tu recte etiam posthac scias adhibere easdem virtutes pastorales ad renovatam istius populi gubernationem, sacerdotum tuorum familiaritatem, omnium apostolatus copiarum consensionem salutarem assequendam.

Scite Nos tibi et amatissimo gregi tuo his cum affectibus ac sensibus adfuturos esse die tricesimo huius mensis Septembris, dum procul divinum custodem et principem pastorum rogabimus ut diem istum tibi exhilaret, animum tuum confirmet, coepta pastoralia prosperrimo exitu cumulet, et superno suo lumine roboreque sempre te adiuvet. Quae quidem caelestia dona tibi, Venerabilis Frater Noster, affatim impetret Apostolica Benedictio quam amantissime ad te transmittimus quamque similiter pertinere volumus ad Episcopos Auxiliares, clerum et familias religiosas nec non singulos christifideles Archidioecesis Neapolitanae.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Septembris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana