Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

CONCISTORO PER LA NOMINA DI 27 NUOVI CARDINALI

DISCORSO DI PAOLO VI
DURANTE LA CERIMONIA PER IL CONFERIMENTO
DELLE INSEGNE CARDINALIZIE E DEI TITOLI AI NUOVI PORPORATI

Lunedì, 26 giugno 1967

 

Fili et Frater veneratissime!

Attento, observantissimo, commotoque animo verba audivimus electa et praeclara, quibus tu, nomine etiam venerabilium Collegarum tuorum, Nos alloqui voluisti, ut eventus magnitudinem illustrares, qui nobis nunc vertitur. Ad Nos quod attinet, gratam tibi profitemur voluntatem, ob eos praecipue mentis sensus, qui verbis tuis declarati sunt: hoc est, ob apostolicum studium, ob animi firmitudinem, ob ardentem fidelitatem Ecclesiae testatam. Nihil enim dubitamus, quin hae virtutes, omnium vestrum propriae, utpote quas in vestrae actione vitae adhuc commostraveritis, in posterum, propter novum vinculum, quod vos sive Ecclesiae sive Nobis artius astringet, maiora sint incrementa et progressum in re vera habiturae. Quod scilicet magnam laetitiam non potes animo Nostro non obicere, cum id Nobis praestet, vos generosam et insignem operam posthac Nobis esse navaturos.

Quam spectavimus caerimoniam, ea more simplici, domestico, fereque austero acta est, sub oculis Christi supremi iudicis, in hac aede, cuius parietes et fornicem artifices summi penicillo suo exornaverunt: in hac aede, dicimus, in quam toties Sacrum Cardinalium Collegium convenit, praeclaro gravissimoque munere functurum, eum eligendi Virum, quem providentissimus Deus, pariter ut in Petriana Cathedra sederet, pariter ut esset Christi in terris Vicarius, designavisset.

Habet profecto aliquid consessus hic noster, quo re ipsa discrepet sive a Consistorio Secreto, abhinc duos dies habito, cum nuntiatum est vos in Purpuratorum Patrum numerum esse cooptatos, sive - tanto plus - a sollemni, quae crastino die peragetur, liturgica Concelebratione. Hic namque consessus noster neque notam prae se fert deliberativam, qua Consistorium gaudet, neque - eo minus - vim sacramenti induit, quae in Concelebratione inest. Videte tamen ne conventum hunc tamquam inane quidquam existimetis, cum ex novo ritu perspicue pateat, id quod actum est naturam ferre religiosam: esse videlicet actum sacrum, in intenta precatione atque meditata donatione positum.

Etenim caelesti ope implorata, primum hortati vos sumus, ut fidem in unum trinumque Deum profiteremini, atque iusiurandum fidelitatis erga catholicam et apostolicam Ecclesiam daretis, populo Dei bono exemplo praelucendi causa. Capiti deinde Vestro Biretum, novae dignitatis vestrae insigne, imponentes, significavimus opus esse vos usque ad sanguinis profusionem eniti, ut catholica fides laudibus praedicetur, ut populus christianus pace et tranquillitate utatur, ut deinde sancta Romana Ecclesia libertate et disseminatione fruatur. Postremo, vobic certo Titulo in alma hac Urbe collato, vos quodammodo nobiles muneris Nostri adiutores nominavimus.

Nunc autem, cum ad Ecclesiae Senatum Nostramque familiam pleno iure pertineatis, Nobis liceat salutem vobis dicere. Modestia vestra prohibet - quod ceterum vobis sane debitum, Nobis autem gratissimum foret - quominus singula vestra nomina commemoremus, ut in sua luce ponamus praeclara virtutis exempla uniuscuiusque propria, quae quidem Nostram existimationem vobis conciliaverunt vosque effecerunt spectaculum mundo . . . et hominibus (1 Cor. 4, 9).

Attamen, licet nolimus moderationem, quam postulatis, offendere, perplacet tamen opportunitatem nancisci singularis huius familiarisque colloquii, ut vobis nonnullos animi Nostri sensus patefaciamus, qui Nos gaudio afficiunt et ad eosdem vobiscum communicandos dulciter impellunt.

Cupimus in primis vobiscum communicare sinceram laetitiam Nostram, ac testari Nostrum caritatis affectum, Nostramque sestimationem, ob egregiam operam a vobis Ecclesiae fideliter praestitam, itemque vos certiores facere de fiducia, quam in vobis omnino collocamus.

Indicem nominum vestrorum recensentes, inter vos conspicimus sollertes sacros Pastores insignium Ecclesiarum, quae sive antiquitus sive recentiore tempore conditae, omnes tamen et magno christifidelium numero et vitae operumque catholicorum ubertate in exemplum florent.

Conspicimus viros alios provectae aetatis, alias integris suis viribus valentes, omnes tamen egregiis promeritis praeclarisque virtutibus pariter ornatos; quae quidem promerita et virtutes vos in Ecclesiae utilitatem ac Nostrae humilis personae propius iam nunc convertere vultis, ad id vel diuturniorem rerum usum vel vigorem maturae aetatis proprium adhibentes.

Item inter vos cernimus nonnullos, qui fidele ac praeclarum catholicae fidei testimonium exhibent, etsi in difficilibus rerum condicionibus sacrum ipsorum ministerium versetur.

In insigni Vestro coetu etiam videmus adiutores huius Apostolicae Sedis fideles, sollertes, religionisque studio spectandos, qui plures iam annos prudentem atque egregiam operam Sanctae Sedi navarunt, sive eius partes sustinentes apud variarum Nationum Moderatores et Episcopos, sive in Romanae Curiae Dicasteriis, hoc est in Tribunalibus, in Sacris Congregationibus, et in Officio publicis Ecclesiae negotiis expediendis, quod Nobis propius est.

Neque passi sumus deesse a coetu Vestro, qui Religiosorum Ordinum digne personam gereret; quare ex S. Benedicti Filiis elegimus venerandum Nobisque carissimum Abbatem Primatem Benedictinorum Confoederatorum.

Quodsi unicuique novorum Cardinalium propria peculiaria merita agnoscenda sunt, cum ipsorum persona et officio conexa, quae eos Purpuratorum Patrum honore dignos effecerunt; attamen omnium hoc commune meritum est, quod eos communi eiusdem laudis testimonio dignos facit: quod scilicet omnes ad prosperum exitum Concilii Oecumenici Vaticani II actuosam eamque egregiam operam contulerunt, sive in Officiis quae implexae Concilii ordinationi praeposita erant, sive in variis Commissionibus, sive in Secretaria, sive in disceptationibus, quae in Concilii aula habitae sunt.

Aetatis discrimen nullius momenti est quod attinet ad officia hodie a vobis suscepta; quocumque enim uniuscuiusque vestrum vita provecta est, uno eodemque tenemini mandato Ecclesiae atque Summo Pontifici pari studio inserviendi omnibus diebus (Luc. 1, 75) usque in finem. Siquidem, qui Romanae Ecclesiae laticlavio honestatur minime appetit conquiescere, sed, ut ait Decessor Noster fel. rec., pro comperto habet novas sibi curas suscipiendas esse, suamque vita nova augeri praestantia: Nam quiviscumque ecclesiasticus vir . . . sacrae Purpurae decore insignitur, non iam ad requietem curarum spectat, sed ad nova agenda negotia; quibus . . . nova quadam peculiari ratione ita vitam suam nobilitet, ut aliquando a Deo superna promereatur praemia, atque etiam, historia teste, grata hominum recordatione floreat (Allocutio Consistorialis, habita die 19 Martii a. 1962: A.A.S. LIV, 1962, p. 197).

Quam ob rem proximi Decessores Nostri studiosis officiis singularique observantia Purpuratorum Patrum Collegium prosecuti sunt. Pius XII, Patribus Cardinalibus in Consistorium, die decimo octavo mensis Februarii anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto convocatis, ut triginta duos novos Cardinales nominaret - numerosiores utique quam antea numquam - effecit ut Sacrum Collegium clariore modo viris constaret e variis nationibus, adeo ut magis fulgerent unitatis et catholicitatis notae, quibus Ecclesia distinguitur.

Ioannes XXIII, eadem vestigia secutus est in quattuor Consistoriis a se coactis; nam Primus praescriptis derogavit canonis 231 Codicis Iuris Canonici, quo statuebatur, Patres Cardinales non plures quam septuaginta esse debere, ut in eorum numerum cooptaret etiam viros ex illis regionibus, ad quas recens catholica fides lata esset; Litteris Apostolicis motu proprio datis die decima mensis Martii anno millesimo nongentesimo sexagesimo primo ius optionis, quod ad Dioeceses Suburbicarias pertinebat, obrogavit (A.A.S. LIII, 1961, p. 198); Cardinales in Curia residentes ab omnibus muneribus exsolvit, ad suarum episcopalium Sedium regimen spectantibus, quae per longissimum tempus sedulis ipsorum curis concreditae erant, cum ea munera graviora putaret, si coniuncta essent cum negotiis ab iis pertractandis in Sacris eiusdem Curiae Consiliis et Officiis (cf. Litt. Apost. motu proprio datae, Suburbicariis Sedibus, A.A.S. LIV, 1962, p. 253); statuit ut omnes Patres Cardinales sacerdotii plenitude ornarentur (Litt. Apost. motu proprio datae, Cum gravissimum, A.A.S. LIV, 1962, p. 256); ipse demum die undevicesimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo, feria V in Cena Domini, duodecim cardinales Diaconos episcopali dignitate auxit.

Nos quoque Nostram erga Sacrum Collegium voluntatem aperte declarare studuimus, tum peculiaribus editis normis, quibus Patriarchae Orientales in Cardinalium numerum cooptarentur iique in eodem Collegio Ordini Episcopali accenserentur (Litt. Apost. motu proprio datae, Ad Purpuratorum Patrum, A.A.S. LVII ,1965, p. 295), tum novis inductis praescriptis de successione et Decani et Subdecani eiusdem Sacri Collegii (Litt. Apost. motu proprio datae, Sacro Cardinalium Consilio, A.A.S. LVII, 1965, p. 296), tum denique Purpuratorum Patrum ulterius amplificando numerum, qui centum et duodeviginti membris nunc constat.

In animo quidem habemus nonnihil recidere, quod spectat ad vestes atque ad ornamenta, quibus adhuc Patrum Cardinalium munus ex tradito more decoratur; attamen Nobis nullum est propositum sacri Collegii dignitatem minuendi, quin immo eandem cupimus illa augere ratione, quae propria est Ecclesiae administrorum, quaeque decora distinguitur modestia, cum magnis gravibusque eorum muneribus consentanea.

Volumus praeterea mentem patefacere Nostram quod attinet ad indolem et munera Sacri Collegii, eo etiam consilio, ut quibusdam sermonibus nuper pervulgatis lucem afferamus.

Etenim - maxime post institutam Synodum Episcoporum - non defuerunt opinationes circa futuram condicionem Sacri Collegii: fuerunt qui exoptarent, ut omnino aboleretur vel saltem momentum eius et provincia imminuerentur; quin etiam dictum est idem esse iam institutum supervacaneum, quippe quod esset iuris ecclesiastici, non proxime deducti a divina Ecclesiae constitutione; nonnulli in eam demum opinionem venerunt, Sodales diversa ratione in Sacrum Collegium esse allegendos, quasi mandatum ad tempus acciperent, quod spatio certi cuiusdam officii exercendi adiungeretur.

Verumtamen non est cur inducamur ut disciplinam, a Decessoribus Nostris summa veneratione dignis traditam, immutemus; immo persuasum Nobis habemus multiplices Ecclesiae necessitates suadere, ut novam vim novumque robur addamus muneribus, quae secundum leges conditas Sacro Collegio sunt gerenda, ampliore aptiusque disposito modo deposcentes eius ministeria, sive agatur de singulis sive de universo eius coetu, qui vere proprieque dicatur.

Munus enim Patrum Cardinalium Collegii proprium revera est sacrum proximeque contingit Ecclesiam, quippe quod in adiutrice opera Summo Pontifici navanda ad regimen universalis Ecclesiae versetur. Cum autem perfecta et plena sacerdotii dignitate polleant, Purpurati Patres simul episcopalis Collegii sunt sodales, simul artissimo necessitudinis vinculo cum Romani Pontificis primatu coniunguntur quoniam ex lege canonica praecipuum eorum ius est Beati Petri successorem eligere, qui Ecclesiae praesit. Quod quidem officium plurimum cautionis habet neque ab incitamentis atque periculis, quae cunctae sane Ecclesiae sint detrimento, vacat, nisi - ut nunc fit - ab amplissimo Vestro Collegio obtegitur, quod sua auctoritate et stabilitate praestans ab iniquo quovis alienorum interventu inceptove sit tutum.

Sed iam horam advenisse censemus, qua Nostri huiusce colloquii, fraterno more habiti, finem faciamus. Mutua iam caritate vobiscum sive animi sensus sive voluntatis consilia communicavimus, quibus omnibus nunc iuvat perpetuum implorare auxilium Dei Altissimi, cuius est totum quod est optimum (Orat. Domin. VI Post. Pentec.), quique operatur . . . et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. 2, 13). At Nostra etiam, singulari et amantissima, Apostolica Benedictione vos prosequimur, id bene ominati, ut pax Domini sit semper vobiscum.  

                                             



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana